Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
4.
in haec deflenda prolapsos ab recenti nuntio animos rursus terror instans reuocauit ad consultandum quonam modo obuiam praesentibus periculis iretur.
[2]
dilectus raptim in urbe agrisque haberi placet; mittere ad conducenda Afrorum auxilia; munire urbem, frumentum conuehere, tela arma parare; instruere naues ac mittere ad Hipponem aduersus Romanam classem.
[3]
[p. 29010]iam haec agentibus nuntius tandem uenit Laelium non Scipionem, copiasque quantae ad incursiones agrorum satis sint transuectas; summae belli molem adhuc in Sicilia esse.
[4]
ita respiratum mittique ad Syphacem legationes aliosque regulos firmandae societatis causa coeptae. ad Philippum quoque missi qui ducenta argenti talenta pollicerentur ut in Siciliam aut in Italiam traiceret.
[5]
missi et ad suos imperatores in Italiam ut omni terrore Scipionem retinerent;
[6]
ad Magonem non legati modo sed uiginti quinque longae naues, sex milia peditum, octingenti equites, septem elephanti, ad hoc magna pecunia ad conducenda auxilia quibus fretus propius urbem Romanam exercitum admoueret coniungeretque se Hannibali.
[7]
haec Carthagini parabant agitabantque, cum ad Laelium praedas ingentes ex agro inermi ac nudo praesidiis agentem Masinissa fama Romanae classis excitus cum equitibus paucis uenit.
[8]
[p. 29011]is segniter rem agi ab Scipione questus, quod non exercitum iam in Africam traiecisset perculsis Carthaginiensibus, Syphace impedito finitimis bellis; quem certum habere, si spatium ad sua ut uelit componenda detur, nihil sincera fide cum Romanis acturum.
[9]
hortaretur stimularet Scipionem ne cessaret; se, quamquam regno pulsus esset, cum haud contemnendis copiis adfuturum peditum equitumque. nec ipsi Laelio morandum in Africa esse; classem credere profectam a Carthagine cum qua absente Scipione non satis tutum esset contrahi certamen.

