Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
8.
Scipio ut et arcem relictam ab hostibus et uacua uidit castra, uocatos ad contionem Locrenses grauiter ob defectionem incusauit;
[2]
de auctoribus supplicium sumpsit bonaque eorum alterius factionis principibus ob egregiam fidem aduersus Romanos concessit.
[3]
publice nec dare nec eripere se quicquam Locrensibus dixit; Romam mitterent legatos; quam senatus aequum censuisset, eam fortunam habituros.
[4]
illud satis scire, etsi male de populo Romano meriti essent, in meliore statu sub iratis Romanis futuros quam sub amicis Carthaginiensibus fuerint.
[5]
ipse Pleminio legato praesidioque quod arcem ceperat ad tuendam urbem relicto, cum quibus uenerat copiis Messanam traiecit.
[6]
ita superbe et crudeliter habiti Locrenses ab Carthaginiensibus post defectionem ab Romanis fuerant ut modicas iniurias non aequo modo animo pati sed prope libenti possent;
[7]
[p. 29018]uerum enimuero tantum Pleminius Hamilcarem praesidii praefectum, tantum praesidiarii milites Romani Poenos scelere atque auaritia superauerunt ut non armis sed uitiis uideretur certari.
[8]
nihil omnium quae inopi inuisas opes potentioris faciunt praetermissum in oppidanos est ab duce aut a militibus; in corpora ipsorum, in liberos, in coniuges infandae contumeliae editae.
[9]
iam auaritia ne sacrorum quidem spoliatione abstinuit; nec alia modo templa uiolata sed Proserpinae etiam intacti omni aetate thesauri, praeterquam quod a Pyrrho, qui cum magno piaculo sacrilegii sui manubias rettulit, spoliati dicebantur.
[10]
ergo sicut ante regiae naues laceratae naufragiis nihil in terram integri praeter sacram pecuniam deae quam asportabant extulerant,
[11]
tum quoque alio genere cladis eadem illa pecunia omnibus contactis ea uiolatione templi furorem obiecit atque inter se ducem in ducem, militem in militem rabie hostili uertit.

