previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

9. summae rei Pleminius praeerat; militum pars sub eo quam ipse ab Regio adduxerat, pars sub tribunis erat. [2] rapto poculo argenteo ex oppidani domo Plemini miles fugiens sequentibus quorum erat, obuius forte Sergio et Matieno tribunis militum fuit; [3] [p. 29019]cui cum iussu tribunorum ademptum poculum esset, iurgium inde et clamor, pugna postremo orta inter Plemini milites tribunorumque, ut suis quisque opportunus aduenerat multitudine simul ac tumultu crescente. [4] uicti Plemini milites cum ad Pleminium cruorem ac uolnera ostentantes non sine uociferatione atque indignatione concurrissent probra in eum ipsum iactata in iurgiis referentes, accensus ira domo sese proripuit uocatosque tribunos nudari ac uirgas expediri iubet. [5] dum spoliandis iisrepugnabant enim militumque fidem implorabanttempus teritur, repente milites feroces recenti uictoria ex omnibus locis, uelut aduersus hostes ad arma conclamatum esset, concurrerunt; [6] et cum uiolata iam uirgis corpora tribunorum uidissent, tum uero in multo impotentiorem subito rabiem accensi sine respectu non maiestatis modo sed etiam humanitatis, in legatum impetum lictoribus prius indignum in modum mulcatis faciunt. [7] tum ipsum ab suis interceptum et seclusum hostiliter lacerant et prope exsanguem naso auribusque mutilatis relinquunt. [8] his Messanam nuntiatis Scipio post paucos dies Locros hexere aduectus cum causam Plemini et tribunorum audisset, Pleminio noxa liberato relictoque in eiusdem loci praesidio, tribunis sontibus iudicatis et in uincla coniectis ut Romam ad senatum mitterentur, Messanam atque inde Syracusas rediit. [9] [p. 29020]Pleminius impotens irae, neglectam ab Scipione et nimis leuiter latam suam iniuriam ratus nec quemquam aestimare alium eam litem posse nisi qui atrocitatem eius patiendo sensisset, [10] tribunos attrahi ad se iussit, laceratosque omnibus quae pati corpus ullum potest suppliciis interfecit, nec satiatus uiuorum poena insepultos proiecit. [11] simili crudelitate et in Locrensium principes est usus quos ad conquerendas iniurias ad P. Scipionem profectos audiuit; [12] et quae antea per libidinem atque auaritiam foeda exempla in socios ediderat, tunc ab ira multiplicia edere, infamiae atque inuidiae non sibi modo sed etiam imperatori esse.

load focus Summary (Latin, Frank Gardener Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1949)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus Summary (English, Frank Gardener Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1949)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus Latin (Frank Gardener Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1949)
load focus English (Frank Gardener Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1949)
load focus English (Cyrus Evans, 1850)
hide References (32 total)
  • Commentary references to this page (4):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, textual notes, 32.18
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 33.27
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 34.26
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, book 45, commentary, 45.32
  • Cross-references to this page (14):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Legati
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Locrenses
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Locri.
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Messana
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, P. Matienus.
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Q. Pleminius
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, M. Sergius
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Arma
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Hexeris
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), INFA´MIA
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), TORMENTUM
    • Smith's Bio, Matie'nus
    • Smith's Bio, Q. Plemi'nius
    • Smith's Bio, Se'rgius
  • Cross-references in general dictionaries to this page (14):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: