Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
11.
per eosdem forte dies cum Laelius et Masinissa quinto decimo ferme die in Numidiam peruenissent, Maesulii, regnum paternum Masinissae, laeti ut ad regem diu desideratum concessere.
[2]
Syphax pulsis inde praefectis praesidiisque suis uetere se continebat regno, neutiquam quieturus stimulabat aegrum amore uxor socerque,
[3]
et ita uiris equisque abundabat ut subiectae oculis regni per multos florentis annos uires etiam minus barbaro atque impotenti animo spiritus possent facere.
[4]
[p. 30019]igitur omnibus qui bello apti erant in unum coactis equos arma tela diuidit; equites in turmas, pedites in cohortes, sicut quondam ab Romanis centurionibus didicerat, distribuit.
[5]
exercitu haud minore quam quem prius habuerat, ceterum omni prope nouo atque incondito, ire ad hostes pergit.
[6]
et castris in propinquo positis primo pauci equites ex tuto speculantes ab stationibus progredi, dein iaculis summoti recurrere ad suos; inde excursiones in uicem fieri et cum pulsos indignatio accenderet plures subire,
[7]
quod inritamentum certaminum equestrium est cum aut uincentibus spes aut pulsis ira adgregat suos.
[8]
ita tum a paucis proelio accenso omnem utrimque postremo equitatum certaminis studium effudit. ac dum sincerum equestre proelium erat, multitudo Masaesuliorum ingentia agmina Syphace emittente sustineri uix poterat;
[9]
deinde ut pedes Romanus repentino per turmas suis uiam dantes intercursu stabilem aciem fecit absterruitque effuse inuehentem sese hostem, primo barbari segnius permittere equos,
[10]
dein stare ac prope turbari nouo genere pugnae, postremo non pediti solum cedere sed ne equitem quidem sustinere, peditis praesidio audentem.
[11]
[p. 30020]iam signa quoque legionum adpropinquabant. tum uero Masaesulii non modo primum impetum sed ne conspectum quidem signorum atque armorum tulerunt; tantum seu memoria priorum cladium seu praesens terror ualuit.

