previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

36. Scipio confestim a proelio expugnatis hostium castris direptisque cum ingenti praeda ad mare ac naues rediit, [2] nuntio allato P. Lentulum cum quinquaginta rostratis centum onerariis cum omni genere commeatus ad Uticam accessisse. [3] [p. 30067]admouendum igitur undique terrorem perculsae Carthagini ratus, misso Laelio Romam cum uictoriae nuntio, Cn. Octauium terrestri itinere ducere legiones Carthaginem iubet: ipse ad suam ueterem noua Lentuli classe adiuncta profectus ab Utica portum Carthaginis petit. [4] haud procul aberat cum uelata infulis ramisque oleae Carthaginiensium occurrit nauis. decem legati erant principes ciuitatis auctore Hannibale missi ad petendam pacem. [5] qui cum ad puppim praetoriae nauis accessissent uelamenta supplicum porrigentes, orantes implorantesque fidem ac misericordiam Scipionis, nullum iis aliud responsum datum quam ut Tynetem uenirent: [6] eo se moturum castra. ipse ad contemplandum Carthaginis situm <prouectus in portum> non tam noscendi in praesentia quam deprimendi hostis causa, Uticam eodem et Octauio reuocato rediit. [7] inde procedentibus ad Tynetem nuntius allatus Uerminam Syphacis filium cum equitibus pluribus quam peditibus uenire Carthaginiensibus auxilio. [8] [p. 30068]pars exercitus cum omni equitatu missa, Saturnalibus primis agmen adgressa, Numidas leui certamine fudit. exitu quoque fugae intercluso a parte omni circumdatis equitibus quindecim milia hominum caesa, mille et ducenti uiui capti, et equi Numidici mille et quingenti, signa militaria duo et septuaginta; regulus ipse inter tumultum cum paucis effugit. [9] tum ad Tynetem eodem quo antea loco castra posita, legatique triginta ab Carthagine ad Scipionem uenerunt. et illi quidem multo miserabilius quam ante quo magis cogebat fortuna egerunt; sed aliquanto minore cum misericordia ab recenti memoria perfidiae auditi sunt. [10] in consilio quamquam iusta ira omnes ad delendam stimulabat Carthaginem, tamen cum et quanta res esset et quam longi temporis obsidio tam munitae et tam ualidae urbis reputarent, [11] [p. 30069] et ipsum Scipionem exspectatio successoris uenturi ad paratum uictoriae fructum, alterius labore ac periculo finiti belli famam, sollicitaret, ad pacem omnium animi uersi sunt.

load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus Summary (English, Frank Gardener Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1949)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus Summary (Latin, Frank Gardener Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1949)
load focus English (Frank Gardener Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1949)
load focus Latin (Frank Gardener Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1949)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus English (Cyrus Evans, 1850)
hide References (12 total)
  • Cross-references to this page (9):
  • Cross-references in general dictionaries to this page (3):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: