Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
4.
cum legatis quos mitteret ad Syphacem calonum loco primos ordines spectatae uirtutis atque prudentiae seruili habitu mittebat,
[2]
[p. 30006]qui dum in conloquio legati essent uagi per castra alius alia aditus exitusque omnes, situm formamque et uniuersorum castrorum et partium, qua Poeni qua Numidae haberent, quantum interualli inter Hasdrubalis ac regia castra esset, specularentur moremque simul noscerent stationum uigiliarumque, nocte an interdiu opportuniores insidianti essent;
[3]
et inter crebra conloquia alii atque alii de industria quo pluribus omnia nota essent mittebantur.
[4]
cum saepius agitata res certiorem spem pacis in dies et Syphaci et Carthaginiensibus per eum faceret, legati Romani uetitos se reuerti ad imperatorem aiunt nisi certum responsum detur:
[5]
proinde, seu ipsi staret iam sententia, <promeret sententiam>, seu consulendus Hasdrubal et Carthaginienses essent, consuleret; tempus esse aut pacem componi aut bellum nauiter geri.
[6]
dum consulitur Hasdrubal ab Syphace, ab Hasdrubale Carthaginienses, et speculatores omnia uisendi et Scipio ad comparanda ea quae in rem erant tempus habuit;
[7]
et ex mentione ac spe pacis neglegentia, ut fit, apud Poenos Numidamque orta cauendi ne quid hostile interim paterentur.
[8]
[p. 30007]tandem relatum responsum, quibusdam, quia nimis cupere Romanus pacem uidebatur, iniquis per occasionem adiectis, quae peropportune cupienti tollere indutias Scipioni causam praebuere;
[9]
ac nuntio regis cum relaturum se ad consilium dixisset, postero die respondit se uno frustra tendente nulli alii pacem placuisse; renuntiaret igitur nullam aliam spem pacis quam relictis Carthaginiensibus Syphaci cum Romanis esse.
[10]
ita tollit indutias ut libera fide incepta exsequeretur; deductisque nauibus—et iam ueris principium erat—machinas tormentaque, uelut a mari adgressurus Uticam,
[11]
imponit, et duo milia militum ad capiendum quem antea tenuerat tumulum super Uticam mittit, simul ut ab eo quod parabat in alterius rei curam conuerteret hostium animos,
[12]
simul ne qua, cum ipse ad Syphacem Hasdrubalemque profectus esset, eruptio ex urbe et impetus in castra sua relicta cum leui praesidio fieret.

