previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

10. [p. 10017]

ceterum ad Nequinum oppidum cum segni obsidione tempus tereretur, duo ex oppidanis, quorum erant aedificia iuncta muro, specu facto ad stationes Romanas itinere occulto perueniunt; [2] inde ad consulem deducti praesidium armatum se intra moenia et muros accepturos confirmant. [3] nec aspernanda res uisa neque incaute credenda. cum altero eorumnam alter obses retentusduo exploratores per cuniculum missi; [4] per quos satis comperta re trecenti armati transfuga duce in urbem ingressi nocte portam, quae proxima erat, cepere. qua refracta consul exercitusque Romanus sine certamine urbem inuasere. [5] ita Nequinum in dicionem populi Romani uenit. colonia eo aduersus Umbros missa a flumine Narnia appellata; exercitus cum magna praeda Romam reductus. [6] eodem anno ab Etruscis aduersus indutias paratum bellum; sed eos alia molientes Gallorum ingens exercitus fines ingressus paulisper a proposito auertit. [7] pecunia deinde, qua multum poterant, freti, socios ex hostibus facere Gallos conantur ut eo adiuncto exercitu cum Romanis bellarent. [8] de societate haud abnuunt barbari: de mercede agitur. qua pacta acceptaque cum parata cetera ad bellum essent sequique Etruscus iuberet, infitias eunt mercedem se belli Romanis inferendi pactos: [9] quidquid acceperint accepisse, ne agrum Etruscum uastarent armisque lacesserent cultores; [10] [p. 10018]militaturos tamen se, si utique Etrusci uelint, sed nulla alia mercede quam ut in partem agri accipiantur tandemque aliqua sede certa consistant. [11] multa de eo concilia populorum Etruriae habita nec perfici quicquam potuit, non tam quia imminui agrum quam quia accolas sibi quisque adiungere tam efferatae gentis homines horrebat. [12] ita dimissi Galli pecuniam ingentem sine labore ac periculo partam rettulerunt. Romae terrorem praebuit fama Gallici tumultus ad bellum Etruscum adiecti; eo minus cunctanter foedus ictum cum Picenti populo est.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus Summary (English, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1926)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus Summary (Latin, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1926)
load focus English (Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1926)
load focus English (D. Spillan, A.M., M.D., Cyrus Evans, 1849)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus Latin (Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1926)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
hide References (15 total)
  • Cross-references to this page (12):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Narnia
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Picentes
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Colonia
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Concilium
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Galli
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), AUGUR
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), COLO´NIA
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), INGENUUS
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), PATRI´CII
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), TRIUMPHUS
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), NA´RNIA
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), PICE´NUM
  • Cross-references in general dictionaries to this page (3):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: