previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

15. [p. 10026]

Samnitibus Apuli se ante proelium coniunxissent, ni P. Decius consul iis ad Maleuentum castra obiecisset, extractos deinde ad certamen fudisset. [2] ibi quoque plus fugae fuit quam caedis; duo milia Apulorum caesa; spretoque eo hoste Decius in Samnium legiones duxit. [3] ibi duo consulares exercitus diuersis uagati partibus omnia spatio quinque mensum euastarunt. [4] quinque et quadraginta loca in Samnio fuere, in quibus Deci castra fuerunt, alterius consulis sex et octoginta; [5] nec ualli tantum ac fossarum uestigia relicta sed multo alia illis insigniora monumenta uastitatis circa regionumque depopulatarum. [6] Fabius etiam urbem Cimetram cepit. ibi capta armatorum duo milia nongenti, caesi pugnantes ferme nongenti triginta. [7] [p. 10027]inde comitiorum causa Romam profectus maturauit eam rem agere. cum primo uocatae Q. Fabium consulem dicerent omnes centuriae, [8] Ap. Claudius, consularis candidatus, uir acer et ambitiosus, non sui magis honoris causa quam ut patricii reciperarent duo consularia loca, cum suis tum totius nobilitatis uiribus incubuit ut se cum Q. Fabio consulem dicerent. [9] Fabius primo de se eadem fere quae priore anno dicendo abnuere. circumstare sellam omnis nobilitas; orare ut ex caeno plebeio consulatum extraheret maiestatemque pristinam cum honori tum patriciis gentibus redderet. [10] Fabius silentio facto media oratione studia hominum sedauit; facturum enim se fuisse dixit ut duorum patriciorum nomina reciperet, si alium quam se consulem fieri uideret; [11] nunc se suam rationem comitiis, cum contra leges futurum sit, pessimo exemplo non habiturum. [12] ita L. Uolumnius de plebe cum Ap. Claudio consul est factus, priore item consulatu inter se comparati. nobilitas obiectare Fabio fugisse eum Ap. Claudium collegam, eloquentia ciuilibusque artibus haud dubie praestantem.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Summary (English, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1926)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus Summary (Latin, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1926)
load focus English (Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1926)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus English (D. Spillan, A.M., M.D., Cyrus Evans, 1849)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus Latin (Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1926)
hide References (19 total)
  • Commentary references to this page (1):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, book 45, commentary, 45.23
  • Cross-references to this page (15):
  • Cross-references in general dictionaries to this page (3):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: