previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

17. haec eos in Etruria iactantes molientesque bellum domi Romanum urebat. nam P. Decius, ubi comperit per exploratores profectum Samnitium exercitum, aduocato consilio [2] 'quid per agros' inquit 'uagamur uicatim circumferentes bellum? quin urbes et moenia adgredimur? nullus iam exercitus Samnio praesidet; cessere finibus ac sibimet ipsi exsilium consciuere'. [3] [p. 10029]adprobantibus cunctis ad Murgantiam, ualidam urbem, oppugnandam ducit; tantusque ardor militum fuit et caritate ducis et spe maioris quam ex agrestibus populationibus praedae ut uno die ui atque armis urbem caperent. [4] ibi duo milia Samnitium et centum pugnantes circumuenti captique et alia praeda ingens capta est. quae ne impedimentis grauibus agmen oneraret, conuocari milites Decius iubet. [5] 'hacine' inquit 'uictoria sola aut hac praeda contenti estis futuri? uoltis uos pro uirtute spes gerere? omnes Samnitium urbes fortunaeque in urbibus relictae uestrae sunt, quando legiones eorum tot proeliis fusas postremo finibus expulistis. [6] uendite ista et inlicite lucro mercatorem ut sequatur agmen; ego subinde suggeram quae uendatis. ad Romuleam urbem hinc eamus, ubi uos labor haud maior, praeda maior manet.' [7] diuendita praeda ultro adhortantes imperatorem ad Romuleam pergunt. ibi quoque sine opere, sine tormentis, simul admota sunt signa, nulla ui deterriti a muris, qua cuique proximum fuit, scalis raptim admotis in moenia euasere. [8] captum oppidum ac direptum est; ad duo milia et trecenti occisi et sex milia hominum capta, et miles ingenti praeda potitus, quam uendere sicut priorem coactus; [9] Ferentinum inde, quamquam nihil quietis dabatur, tamen summa alacritate est ductus. [10] ceterum ibi plus laboris ac periculi fuit: et defensa summa ui moenia sunt et locus erat munimento naturaque tutus; sed euicit omnia adsuetus praedae miles. ad tria milia hostium circa muros caesa; [11] [p. 10030]praeda militis fuit. huius oppugnatarum urbium decoris pars maior in quibusdam annalibus ad Maximum trahitur; Murgantiam ab Decio, a Fabio Ferentinum Romuleamque oppugnatas tradunt. [12] sunt qui nouorum consulum hanc gloriam faciant, quidam non amborum sed alterius, L. Uolumni: ei Samnium prouinciam euenisse.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus Summary (English, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1926)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus Summary (Latin, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1926)
load focus English (D. Spillan, A.M., M.D., Cyrus Evans, 1849)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus English (Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1926)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus Latin (Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1926)
hide References (17 total)
  • Cross-references to this page (11):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Miles
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Murgantia
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Praeda
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Romulsa
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Annales
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, P. Decius Mus.
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), HIRPI´NI
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), ROMU´LEA
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), SA´MNIUM
    • Smith's Bio, APP. Clau'dius Caecus
    • Smith's Bio, Mus
  • Cross-references in notes to this page (1):
  • Cross-references in general dictionaries to this page (5):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: