Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
22. nemini dubium erat quin Fabius quintum omnium consensu destinaretur; eumque et praerogatiuae et primo uocatae omnes centuriae consulem cum L. Uolumnio dicebant.
[2]
Fabi oratio fuit, qualis biennio ante; deinde, ut uincebatur consensu, uersa postremo ad collegam P. Decium poscendum: id senectuti suae adminiculum fore.
[3]
censura duobusque consulatibus simul gestis expertum se nihil concordi collegio firmius ad rem publicam tuendam esse. nouo imperii socio uix iam adsuescere senilem animum posse; cum moribus notis facilius se communicaturum consilia.
[4]
subscripsit orationi eius consul cum meritis P. Deci laudibus, tum quae ex concordia consultum bona quaeque ex discordia mala in administratione rerum militarium euenirent memorando,
[5]
quam prope ultimum discrimen suis et collegae certaminibus nuper uentum foret admonendo:
[6]
[p. 10040]Decium Fabiumque qui uno animo, una mente uiuerent esse praeterea uiros natos militiae, factis magnos, ad uerborum linguaeque certamina rudes. ea ingenia consularia esse:
[7]
callidos sollertesque, iuris atque eloquentiae consultos, qualis Ap. Claudius esset, urbi ac foro praesides habendos praetoresque ad reddenda iura creandos esse.
[8]
his agendis dies est consumptus. postridie ad praescriptum consulis et consularia et praetoria comitia habita.
[9]
consules creati Q. Fabius et P. Decius, Ap. Claudius praetor, omnes absentes; et L. Uolumnio ex senatus consulto et scito plebis prorogatum in annum imperium est.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.