previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

26. [p. 10046]

Fabius, ut Romam rediit, et in senatu et productus ad populum mediam orationem habuit, ut nec augere nec minuere uideretur belli famam magisque in altero adsumendo duce aliorum indulgere timori quam suo aut rei publicae periculo consulere: [2] ceterum si sibi adiutorem belli sociumque imperii darent, quonam modo se obliuisci P. Deci consulis per tot collegia experti posse? [3] neminem omnium secum coniungi malle; et copiarum satis sibi cum P. Decio et nunquam nimium hostium fore. sin collega quid aliud malit, at sibi L. Uolumnium darent adiutorem. [4] omnium rerum arbitrium et a populo et a senatu et ab ipso collega Fabio permissum est; et cum P. Decius se in Samnium uel in Etruriam proficisci paratum esse ostendisset, tanta laetitia ac gratulatio fuit ut praeciperetur uictoria animis triumphusque non bellum decretum consulibus uideretur. [5] inuenio apud quosdam extemplo consulatu inito profectos in Etruriam Fabium Deciumque sine ulla mentione sortis prouinciarum certaminumque inter collegas quae exposui. [6] [p. 10047]sunt <qui>, quibus ne haec quidem <certamina> exponere satis fuerit, adiecerint et Appi criminationes de Fabio absente ad populum et pertinaciam aduersus praesentem consulem praetoris contentionemque aliam inter collegas tendente Decio ut suae quisque prouinciae sortem tueretur. [7] constare res incipit ex eo tempore quo profecti ambo consules ad bellum sunt. ceterum antequam consules in Etruriam peruenirent, Senones Galli multitudine ingenti ad Clusium uenerunt legionem Romanam castraque oppugnaturi. [8] Scipio, qui castris praeerat, loco adiuuandam paucitatem suorum militum ratus, in collem, qui inter urbem et castra erat, aciem erexit; [9] sed, ut in re subita, parum explorato itinere ad iugum perrexit, quod hostes ceperant parte alia adgressi. ita caesa ab tergo legio atque in medio, cum hostis undique urgeret, circumuenta. [10] deletam quoque ibi legionem, ita ut nuntius non superesset, quidam auctores sunt, nec ante ad consules, [11] qui iam haud procul a Clusio aberant, famam eius cladis perlatam quam in conspectu fuere Gallorum equites, pectoribus equorum suspensa gestantes capita et lanceis infixa ouantesque moris sui carmine.—sunt qui Umbros fuisse non Gallos tradant, [12] [p. 10048]nec tantum cladis acceptum et circumuentis pabulatoribus cum L. Manlio Torquato legato Scipionem propraetorem subsidium e castris tulisse uictoresque Umbros redintegrato proelio uictos esse captiuosque eis ac praedam ademptam. [13] similius uero est a Gallo hoste quam Umbro eam cladem acceptam, quod cum saepe alias tum eo anno [14] Gallici tumultus praecipuus terror ciuitatem tenuit.—itaque praeterquam quod ambo consules profecti ad bellum erant cum quattuor legionibus et magno equitatu Romano Campanisque mille equitibus delectis, ad id bellum missis, et sociorum nominisque Latini maiore exercitu quam Romano, alii duo exercitus haud procul urbe Etruriae oppositi, [15] unus in Falisco, alter in Uaticano agro. Cn. Fuluius et L. Postumius Megellus, propraetores ambo, statiua in eis locis habere iussi.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus Summary (Latin, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1926)
load focus Summary (English, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1926)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus Latin (Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1926)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus English (Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1926)
load focus English (D. Spillan, A.M., M.D., Cyrus Evans, 1849)
hide References (18 total)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: