Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
34. Postumius Milioniam oppugnare adortus ui primo atque impetu,
[2]
dein postquam ea parum procedebant opere ac uineis demum iniunctis muro cepit. ibi capta iam urbe ab hora quarta usque ad octauam fere horam omnibus partibus urbis diu incerto euentu pugnatum est; postremo potitur oppido Romanus.
[3]
Samnitium caesi tria milia ducenti, capti quattuor milia septingenti praeter praedam aliam.
[4]
[p. 10060]inde Feritrum ductae legiones, unde oppidani cum omnibus rebus suis quae ferri agique potuerunt nocte per auersam portam silentio excesserunt.
[5]
igitur, simul aduenit consul, primo ita compositus instructusque moenibus successit, tamquam idem quod ad Milioniam fuerat certaminis foret;
[6]
deinde, ut silentium uastum in urbe nec arma nec uiros in turribus ac muris uidit, auidum inuadendi deserta moenia militem detinet, ne quam occultam in fraudem incautus rueret;
[7]
duas turmas sociorum Latini nominis circumequitare moenia atque explorare omnia iubet. equites portam unam alteramque eadem regione in propinquo patentes conspiciunt itineribusque iis uestigia nocturnae hostium fugae.
[8]
adequitant deinde sensim portis urbemque ex tuto rectis itineribus peruiam conspiciunt et consuli referunt excessum urbe; solitudine haud dubia id perspicuum esse et recentibus uestigiis fugae ac strage rerum in trepidatione nocturna relictarum passim.
[9]
his auditis consul ad eam partem urbis quam adierant equites circumducit agmen. constitutis haud procul porta signis quinque equites iubet intrare urbem et modicum spatium progressos tres manere eodem loco si tuta uideantur, duos explorata ad se referre.
[10]
qui ubi redierunt rettuleruntque eo se progressos unde in omnes partes circumspectus esset longe lateque silentium ac solitudinem uidisse,
[11]
extemplo consul cohortes expeditas in urbem induxit, ceteros interim castra communire iussit.
[12]
ingressi milites refractis foribus paucos graues aetate aut inualidos inueniunt relictaque quae migratu difficilia essent.
[13]
[p. 10061]ea direpta; et cognitum ex captiuis est communi consilio aliquot circa urbes conscisse fugam; suos prima uigilia profectos; credere eandem in aliis urbibus solitudinem inuenturos.
[14]
dictis captiuorum fides exstitit; desertis oppidis consul potitur.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

