previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

4. [p. 10007]nuntiata ea clades Romam maiorem quam res erat terrorem exciuit; nam ut exercitu deleto ita iustitium indictum, custodiae in portis, [2] uigiliae uicatim exactae, arma, tela in muros congesta. [3] omnibus iunioribus sacramento adactis dictator ad exercitum missus omnia spe tranquilliora et composita magistri equitum cura, castra in tutiorem locum redacta, [4] cohortes quae signa amiserant extra uallum sine tentoriis destitutas inuenit, exercitum auidum pugnae, quo maturius ignominia aboleretur. [5] itaque confestim castra inde in agrum Rusellanum promouit. [6] eo et hostes secuti, quamquam ex bene gesta re summam et in aperto certamine uirium spem habebant, tamen insidiis quoque, quas feliciter experti erant, hostem temptant. [7] tecta semiruta uici per uastationem agrorum deusti haud procul castris Romanorum aberant. ibi abditis armatis pecus in conspectu praesidii Romani, cui praeerat Cn. Fuluius legatus, propulsum. [8] ad quam inlecebram cum moueretur nemo ab Romana statione, pastorum unus progressus sub ipsas munitiones inclamat alios, cunctanter ab ruinis uici pecus propellentes, quid cessarent cum per media castra Romana tuto agere possent. [9] haec cum legato Caerites quidam interpretarentur et per omnes manipulos militum indignatio ingens esset nec tamen iniussu mouere auderent, iubet peritos linguae attendere animum, pastorum sermo agresti an urbano propior esset. [10] [p. 10008]cum referrent sonum linguae et corporum habitum et nitorem cultiora quam pastoralia esse, 'ite igitur, dicite' inquit, 'detegant nequiquam conditas insidias: omnia scire Romanum nec magis iam dolo capi quam armis uinci posse.' [11] haec ubi audita sunt et ad eos qui consederant in insidiis perlata, consurrectum repente ex latebris est et in patentem ad conspectum undique campum prolata signa. [12] uisa legato maior acies quam quae ab suo praesidio sustineri posset; itaque propere ad dictatorem auxilia accitum mittit; interea ipse impetus hostium sustinet.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus Summary (Latin, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1926)
load focus Summary (English, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1926)
load focus Latin (Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1926)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus English (Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1926)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus English (D. Spillan, A.M., M.D., Cyrus Evans, 1849)
hide References (27 total)
  • Commentary references to this page (4):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 31.21
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 34.46
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 43.23
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, book 45, commentary, 45.24
  • Cross-references to this page (16):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Pastores
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Roma
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Rusellanus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Sacramentum
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Arma
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Vigiliis
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Etrusci
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Cn. Fulvius
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Iuniores
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Iustitium
    • The Princeton Encyclopedia of Classical Sites, RUSELLAE Tuscany, Italy.
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), AUGUR
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), EXE´RCITUS
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), ETRU´RIA
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), RUSELLAE
    • Smith's Bio, Centumalus
  • Cross-references in general dictionaries to this page (7):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: