previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

46. niues iam omnia oppleuerant nec durari extra tecta poterat; itaque consul exercitum de Samnio deduxit. [2] uenienti Romam triumphus omnium consensu est delatus. triumphauit in magistratu insigni, ut illorum temporum habitus erat, triumpho. [3] pedites equitesque insignes donis transiere ac transuecti sunt; multae ciuicae coronae uallaresque ac murales conspectae; [4] inspectata spolia Samnitium et decore ac pulchritudine paternis spoliis, quae nota frequenti publicorum ornatu locorum erant, comparabantur; nobiles aliquot captiui, clari suis patrumque factis, ducti. [5] [p. 10084]aeris grauis trauecta uiciens centum milia et quingenta triginta tria milia; id aes redactum ex captiuis dicebatur; argenti, quod captum ex urbibus erat, pondo mille octingenta triginta. omne aes argentumque in aerarium conditum, militibus nihil datum ex praeda est; [6] auctaque ea inuidia est ad plebem, quod tributum etiam in stipendium militum conlatum est cum, si spreta gloria fuisset captiuae pecuniae in aerarium inlatae, et militi tum <donum> dari ex praeda et stipendium militare praestari potuisset. [7] aedem Quirini dedicauitquam in ipsa dimicatione uotam apud neminem ueterem auctorem inuenio, neque hercule tam exiguo tempore perficere potuissetab dictatore patre uotam filius consul dedicauit exornauitque hostium spoliis; [8] quorum tanta multitudo fuit ut non templum tantum forumque iis ornaretur sed sociis etiam coloniisque finitimis ad templorum locorumque publicorum ornatum diuiderentur. [9] ab triumpho exercitum in agrum Uescinum, quia regio ea infesta ab Samnitibus erat, hibernatum duxit. [10] [p. 10085]inter haec Caruilius consul in Etruria Troilum primum oppugnare adortus quadringentos septuaginta ditissimos, pecunia grandi pactos ut abire inde liceret, dimisit; [11] ceteram multitudinem oppidumque ipsum ui cepit. inde quinque castella locis sita munitis expugnauit. [12] caesa ibi hostium duo milia quadringenti, minus duo milia capti. et Faliscis pacem petentibus annuas indutias dedit, pactus centum milia grauis aeris et stipendium eius anni militibus. [13] his rebus actis ad triumphum decessit, ut minus clarum de Samnitibus quam collegae triumphus fuerat, ita cumulo Etrusci belli aequatum. [14] aeris grauis tulit in aerarium trecenta octoginta milia; reliquo aere aedem Fortis Fortunae de manubiis faciendam locauit prope aedem eius deae ab rege Ser. Tullio dedicatam; [15] et militibus ex praeda centenos binos asses et alterum tantum centurionibus atque equitibus, malignitate collegae gratius accipientibus munus, diuisit. [16] fauor consulis tutatus ad populum est L. Postumium legatum eius, qui dicta die a M. Scantio tribuno plebis fugerat in legatione, ut fama ferebat, populi iudicium; iactarique magis quam peragi accusatio eius poterat.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus Summary (English, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1926)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus Summary (Latin, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1926)
load focus English (D. Spillan, A.M., M.D., Cyrus Evans, 1849)
load focus Latin (Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1926)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus English (Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1926)
hide References (30 total)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: