Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
47. exacto iam anno noui tribuni plebis magistratum inierant; hisque ipsis, quia uitio creati erant, quinque post dies alii suffecti.
[2]
lustrum conditum eo anno est a P. Cornelio Aruina C. Marcio Rutulo censoribus; censa capitum milia ducenta sexaginta duo trecenta uiginti unum. censores uicesimi sexti a primis censoribus, lustrum undeuicesimum fuit.
[3]
[p. 10086]eodem anno coronati primum ob res bello bene gestas ludos Romanos spectarunt palmaeque tum primum translato e Graeco more uictoribus datae.
[4]
eodem anno, ab aedilibus curulibus qui eos ludos fecerunt, damnatis aliquot pecuariis, uia a Martis silice ad Bouillas perstrata est.
[5]
comitia consularia L. Papirius habuit; creauit consules Q. Fabium Maximi filium Gurgitem et D. Iunium Brutum Scaeuam. ipse Papirius praetor factus.
[6]
multis rebus laetus annus uix ad solacium unius mali, pestilentiae urentis simul urbem atque agros, suffecit; portentoque iam similis clades erat, et libri aditi quinam finis aut quod remedium eius mali ab dis daretur.
[7]
inuentum in
libris Aesculapium ab Epidauro Romam arcessendum; neque
eo anno, quia bello occupati consules erant, quicquam
de ea re actum praeterquam quod unum diem Aesculapio
supplicatio habita est.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

