previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

39. inter priorem dictaturam abdicatam nouamque a Manlio initam ab tribunis uelut per interregnum concilio plebis habito apparuit quae ex promulgatis plebi, quae latoribus gratiora essent. [2] nam de fenore atque agro rogationes iubebant, de plebeio consule antiquabant; et perfecta utraque res esset, ni tribuni se in omnia simul consulere plebem dixissent. [3] P. Manlius deinde dictator rem in causam plebis inclinauit C. Licinio, qui tribunus militum fuerat, magistro equitum de plebe dicto. [4] [p. 6062]id aegre patres passos accipio: dictatorem propinqua cognatione Licini se apud patres excusare solitum, simul negantem magistri equitum maius quam tribuni consularis imperium esse. [5] Licinius Sextiusque, cum tribunorum plebi creandorum indicta comitia essent, ita se gerere ut negando iam sibi uelle continuari honorem acerrime accenderent ad id quod dissimulando petebant plebem: [6] nonum se annum iam uelut in acie aduersus optimates maximo priuatim periculo, nullo publice emolumento stare. consenuisse iam secum et rogationes promulgatas et uim omnem tribuniciae potestatis. [7] primo intercessione collegarum in leges suas pugnatum esse, deinde ablegatione iuuentutis ad Ueliternum bellum; postremo dictatorium fulmen in se intentatum. [8] iam nec collegas nec bellum nec dictatorem obstare, quippe qui etiam omen plebeio consuli magistro equitum ex plebe dicendo dederit: [9] se ipsam plebem et commoda morari sua. liberam urbem ac forum a creditoribus, liberos agros ab iniustis possessoribus extemplo, si uelit, habere posse. [10] quae munera quando tandem satis grato animo aestimaturos, si inter accipiendas de suis commodis rogationes spem honoris latoribus earum incidant? non esse modestiae populi Romani id postulare ut ipse fenore leuetur et in agrum iniuria possessum a potentibus inducatur, per quos ea consecutus sit senes tribunicios non sine honore tantum sed etiam sine spe honoris relinquat. [11] [p. 6063]proinde ipsi primum statuerent apud animos quid uellent; deinde comitiis tribuniciis declararent uoluntatem. si coniuncte ferre ab se promulgatas rogationes uellent, esse quod eosdem reficerent tribunos plebis; perlaturos enim quae promulgauerint: [12] sin quod cuique priuatim opus sit id modo accipi uelint, opus esse nihil inuidiosa continuatione honoris; nec se tribunatum nec illos ea quae promulgata sint habituros.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus Summary (English, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1924)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus Summary (Latin, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1924)
load focus Latin (Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1924)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus English (D. Spillan, A.M., M.D., 1857)
load focus English (Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1924)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
hide References (14 total)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: