Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
21. [p. 7032]extremo anno comitia consularia certamen patrum ac plebis diremit, tribunis negantibus passuros comitia haberi ni secundum Liciniam legem haberentur, dictatore obstinato tollere potius totum e re publica consulatum quam promiscuum patribus ac plebi facere.
[2]
prolatandis igitur comitiis cum dictator magistratu abisset, res ad interregnum rediit. infestam inde patribus plebem interreges cum accepissent, ad undecimum interregem seditionibus certatum est.
[3]
legis Liciniae patrocinium tribuni iactabant: propior dolor plebi fenoris ingrauescentis erat curaeque priuatae in certaminibus publicis erumpebant.
[4]
quorum taedio patres L. Cornelium Scipionem interregem concordiae causa obseruare legem Liciniam comitiis consularibus iussere. P. Ualerio Publicolae datus e plebe collega C. Marcius Rutulus.
[5]
inclinatis semel in concordiam animis noui consules fenebrem quoque rem, quae distinere una animos uidebatur, leuare adgressi solutionem alieni aeris in publicam curam uerterunt quinqueuiris creatis quos mensarios ab dispensatione pecuniae appellarunt.
[6]
meriti aequitate curaque sunt, ut per omnium annalium monumenta celebres nominibus essent; fuere autem C. Duillius P. Decius Mus M. Papirius Q. Publilius et T. Aemilius.
[7]
qui rem difficillimam tractatu et plerumque parti utrique, semper certe alteri grauem cum alia moderatione tum impendio magis publico quam iactura sustinuerunt.
[8]
[p. 7033]tarda enim nomina et impeditiora inertia debitorum quam facultatibus aut aerarium mensis cum aere in foro positis dissoluit, ut populo prius caueretur, aut aestimatio aequis rerum pretiis liberauit, ut non modo sine iniuria sed etiam sine querimoniis partis utriusque exhausta uis ingens aeris alieni sit.
[9]
terror inde uanus belli Etrusci, cum coniurasse duodecim populos fama esset, dictatorem dici coegit. dictus in castris —eo enim ad consules missum senatus consultum est— C. Iulius, cui magister equitum adiectus L. Aemilius. ceterum foris tranquilla omnia fuere:
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

