previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

37. ita rebus gestis consul aduocata contione P. Deci non coeptas solum ante sed cumulatas noua uirtute laudes peragit et praeter militaria alia dona aurea corona eum et centum bubus eximioque uno albo opimo auratis cornibus donat. [2] [p. 7059]milites, qui in praesidio simul fuerant, duplici frumento in perpetuum, in praesentia priuis bubus binisque tunicis donati. secundum consulis donationem legiones gramineam coronam obsidialem, clamore donum approbantes, Decio imponunt; altera corona, eiusdem honoris index, a praesidio suo imposita est. [3] his decoratus insignibus bouem eximium Marti immolauit, centum boues militibus dono dedit qui secum in expeditione fuerant. iisdem militibus legiones libras farris et sextarios uini contulerunt; omniaque ea ingenti alacritate per clamorem militarem, indicem omnium adsensus, gerebantur. [4] tertia pugna ad Suessulam commissa est; quia fugatus a M. Ualerio Samnitium exercitus, omni robore iuuentutis domo accito, certamine ultimo fortunam experiri statuit. [5] ab Suessula nuntii trepidi Capuam, inde equites citati ad Ualerium consulem opem oratum ueniunt. [6] confestim signa mota relictisque impedimentis castrorum cum ualido praesidio raptim agitur agmen; nec procul ab hoste locum perexiguum, ut quibus praeter equos ceterorum iumentorum calonumque turba abesset, castris cepit. [7] Samnitium exercitus, uelut haud ulla mora pugnae futura esset, aciem instruit; deinde, postquam nemo obuius ibat, infestis signis ad castra hostium succedit. [8] ibi ut militem in uallo uidit missique ab omni parte exploratum quam in exiguum orbem contracta castra essentpaucitatem inde hostium colligentesrettulerunt, [9] fremere omnis acies complendas esse fossas scindendumque uallum et in castra inrumpendum; transactumque ea temeritate bellum foret, ni duces continuissent impetum militum. [10] [p. 7060]ceterum, quia multitudo sua commeatibus grauis et prius sedendo ad Suessulam et tum certaminis mora haud procul ab rerum omnium inopia esset, placuit, dum inclusus paueret hostis, frumentatum per agros militem duci: [11] interim quieto Romano, qui expeditus quantum umeris inter arma geri posset frumenti secum attulisset, defutura omnia. [12] consul palatos per agros cum uidisset hostes, stationes infrequentes relictas, paucis milites adhortatus ad castra oppugnanda ducit. [13] quae cum primo clamore atque impetu cepisset, pluribus hostium in tentoriis suis quam in portis ualloque caesis signa captiua in unum locum conferri iussit; relictisque duabus legionibus custodiae et praesidii causa, graui edicto monitis ut, donec ipse reuertisset, praeda abstinerent, [14] profectus agmine instructo, cum praemissus eques uelut indagine dissipatos Samnites ageret, caedem ingentem fecit. [15] nam neque quo signo coirent inter se neque utrum castra peterent an longiorem intenderent fugam, territis constare poterat; [16] tantumque fugae ac formidinis fuit, ut ad quadraginta milia scutorumnequaquam tot caesiset signa militaria cum iis quae in castris capta erant ad centum septuaginta ad consulem deferrentur. [17] tum in castra hostium reditum ibique omnis praeda militi data.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus Summary (English, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1924)
load focus Summary (Latin, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1924)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus English (D. Spillan, A.M., M.D., 1857)
load focus English (Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1924)
load focus Latin (Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1924)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
hide References (41 total)
  • Commentary references to this page (8):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 31.38
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 32.19
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 33.15
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 37.21
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 39.23
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 41-42, commentary, 42.51
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 41-42, commentary, 42.65
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 41-42, commentary, 42.66
  • Cross-references to this page (14):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Mars
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Miles
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Praeda
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Samnites
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Sextarii
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Suessula
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Tunica
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Agmen
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Bos
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Coronas
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), CORO´NA
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), CAMPA´NIA
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), SUE´SSULA
    • Smith's Bio, Mus
  • Cross-references in general dictionaries to this page (19):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: