previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

11. haec, etsi omnis diuini humanique moris memoria aboleuit noua peregrinaque omnia priscis ac patriis praeferendo, haud ab re duxi uerbis quoque ipsis, ut tradita nuncupataque sunt, referre. [2] Romanis post proelium demum factum Samnites uenisse subsidio exspectato euentu pugnae apud quosdam auctores inuenio. [3] Latinis quoque ab Lauinio auxilium, dum deliberando terunt tempus, uictis demum ferri coeptum; [4] et, cum iam portis prima signa et pars agminis esset egressa, nuntio allato de clade Latinorum cum conuersis signis retro in urbem rediretur, praetorem eorum nomine Milionium dixisse ferunt pro paulula uia magnam mercedem esse Romanis soluendam. [5] qui Latinorum pugnae superfuerant, multis itineribus dissipati cum se in unum conglobassent, Uescia urbs eis receptaculum fuit. [6] ibi in conciliis Numisius imperator eorum, adfirmando communem uere Martem belli utramque aciem pari caede prostrauisse uictoriaeque nomen tantum penes Romanos esse, ceteram pro uictis fortunam et illos gerere; [7] [p. 8022]funesta duo consulum praetoria, alterum parricidio filii, alterum consulis deuoti caede; trucidatum exercitum omnem, caesos hastatos principesque, stragem et ante signa et post signa factam; triarios postremo rem restituisse. [8] Latinorum etsi pariter accisae copiae sint, tamen supplemento uel Latium propius esse uel Uolscos quam Romam; [9] itaque si uideatur eis, se ex Latinis et ex Uolscis populis iuuentute propere excita rediturum infesto exercitu Capuam esse Romanosque nihil tum minus quam proelium exspectantes necopinato aduentu perculsurum. [10] fallacibus litteris circa Latium nomenque Uolscum missis, quia qui non interfuerant pugnae ad credendum temere faciliores erant, tumultuarius undique exercitus raptim conscriptus conuenit. [11] huic agmini Torquatus consul ad Trifanuminter Sinuessam Minturnasque is locus estoccurrit. priusquam castris locus caperetur, sarcinis utrimque in aceruum coniectis pugnatum debellatumque est; [12] adeo enim accisae res sunt ut consuli uictorem exercitum ad depopulandos agros eorum ducenti dederent se omnes Latini deditionemque eam Campani sequerentur. [13] Latium Capuaque agro multati. Latinus ager Priuernati addito agro et Falernus, qui populi Campani fuerat, usque ad Uolturnum flumen plebi Romanae diuiditur. [14] bina in Latino iugera ita ut dodrante ex Priuernati complerent data, terna in Falerno quadrantibus etiam pro longinquitate adiectis. [15] [p. 8023]extra poenam fuere Latinorum Laurentes Campanorumque equites, quia non desciuerant; cum Laurentibus renouari foedus iussum renouaturque ex eo quotannis post diem decimum Latinarum. [16] equitibus Campanis ciuitas Romana data, monumentoque ut esset, aeneam tabulam in aede Castoris Romae fixerunt. uectigal quoque eis Campanus populos iussus pendere in singulos quotannisfuere autem mille et sexcentidenarios nummos quadringenos quinquagenos.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus Summary (Latin, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1926)
load focus Summary (English, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1926)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus Latin (Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1926)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus English (Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1926)
load focus English (D. Spillan, A.M., M.D., 1857)
hide References (64 total)
  • Commentary references to this page (11):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 31.10
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 31.41
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 31.6
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 31.7
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 33.19
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 33.3
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 35.11
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 38.41
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 40.21
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 41-42, commentary, 42.4
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 43.13
  • Cross-references to this page (33):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Latini
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Laurentes.
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Menturnae
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Millionius
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Numisius.
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Signa
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Sinuessa
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Tabulae
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Trifanum
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Aedes Aesculapii Carthagine
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Ager publicus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Vescia
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Vulturnus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Campani
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Castori
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Civitas
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Denarius
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Dies
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Equites:
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Exereitus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Falernus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Foederis
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), MAJESTAS
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), SIGNA MILITARIA
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), TRIBUS
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), CAMPA´NIA
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), CA´PUA
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), FALERNUS AGER
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), ITA´LIA
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), LAURENTUM
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), LAV´INIUM
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), VULTURNUS
    • Smith's Bio, Numi'sius
  • Cross-references in notes to this page (1):
  • Cross-references in general dictionaries to this page (19):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: