previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

19. creati consules L. Papirius Crassus iterum L. Plautius Uenox; cuius principio anni legati ex Uolscis Fabraterni et Lucani Romam uenerunt, orantes ut in fidem reciperentur: [2] si a Samnitium armis defensi essent, se sub imperio populi Romani fideliter atque oboedienter futuros. missi tum ab senatu legati denuntiatumque Samnitibus, [3] [p. 8035]ut eorum populorum finibus uim abstinerent; ualuitque ea legatio, non tam quia pacem uolebant Samnites quam quia nondum parati erant ad bellum. [4] eodem anno Priuernas bellum initum, cuius socii Fundani, dux etiam fuit Fundanus, Uitruuius Uaccus, uir non domi solum sed etiam Romae clarus; aedes fuere in Palatio eius, qua Uacci prata diruto aedificio publicatoque solo appellata. [5] aduersus hunc uastantem effuse Setinum Norbanumque et Coranum agrum L. Papirius profectus haud procul castris eius consedit. [6] Uitruuio nec ut uallo se teneret aduersus ualidiorem hostem sana constare mens, nec ut longius a castris dimicaret animus suppetere; [7] uix tota extra portam castrorum explicata acie, fugam magis retro quam proelium aut hostem spectante milite, sine consilio, sine audacia depugnat. [8] ut et leui momento nec ambigue est uictus, ita breuitate ipsa loci facilique receptu in tam propinqua castra haud aegre militem a multa caede est tutatus; [9] nec fere quisquam in ipso certamine, pauci in turba fugae extremae, cum in castra ruerent, caesi; primisque tenebris Priuernum inde petitum agmine trepido, ut muris potius quam uallo sese tutarentur. a Priuerno Plautius alter consul peruastatis passim agris praedaque abacta in agrum Fundanum exercitum inducit. [10] [p. 8036]ingredienti fines senatus Fundanorum occurrit; negant se pro Uitruuio sectamque eius secutis precatum uenisse sed pro Fundano populo; quem extra culpam belli esse ipsum Uitruuium iudicasse, cum receptaculum fugae Priuernum habuerit non patriam [Fundanos]. [11] Priuerni igitur hostes populi Romani quaerendos persequendosque esse, qui simul a Fundanis ac Romanis utriusque patriae immemores defecerint: Fundis pacem esse et animos Romanos et gratam memoriam acceptae ciuitatis. [12] orare se consulem ut bellum ab innoxio populo abstineat; agros, urbem, corpora ipsorum coniugumque ac liberorum suorum in potestate populi Romani esse futuraque. [13] conlaudatis Fundanis consul litterisque Romam missis in officio Fundanos esse ad Priuernum flexit iter. prius animaduersum in eos qui capita coniurationis fuerant a consule scribit Claudius: [14] ad trecentos quinquaginta ex coniuratis uinctos Romam missos eamque deditionem ab senatu non acceptam, quod egentium atque humilium poena defungi uelle Fundanum populum censuerint.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus Summary (Latin, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1926)
load focus Summary (English, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1926)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus English (D. Spillan, A.M., M.D., 1857)
load focus English (Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1926)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus Latin (Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1926)
hide References (46 total)
  • Commentary references to this page (4):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 32.39
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 34.45
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 39.34
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 44.20
  • Cross-references to this page (22):
  • Cross-references in notes to this page (1):
  • Cross-references in general dictionaries to this page (19):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: