previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

36. postquam dictator praeposito in urbe L. Papirio Crasso, magistro equitum Q. Fabio uetito quicquam pro magistratu agere, [2] [p. 8065]in castra rediit, neque ciuibus satis laetus aduentus eius fuit nec hostibus quicquam attulit terroris. namque postero die, seu ignari uenisse dictatorem seu adesset an abesset parui facientes, instructa acie ad castra accesserunt. [3] ceterum tantum momenti in uno uiro L. Papirio fuit ut, si ducis consilia fauor subsecutus militum foret, debellari eo die cum Samnitibus potuisse pro haud dubio habitum sit; [4] ita instruxit aciem [loco ac subsidiis], ita omni arte bellica firmauit; cessatum a milite ac de industria, ut obtrectaretur laudibus ducis, impedita uictoria est. plures Samnitium cecidere, plures Romani uolnerati sunt. [5] sensit peritus dux quae res uictoriae obstaret: temperandum ingenium suum esse et seueritatem miscendam comitati. [6] itaque adhibitis legatis ipse circuit saucios milites inserens in tentoria caput, singulosque ut sese haberet rogitans curam eorum nominatim legatis tribunisque et praefectis demandabat. [7] rem per se popularem ita dextere egit, ut medendis corporibus animi multo prius militum imperatori reconciliarentur nec quicquam ad salubritatem efficacius fuerit quam quod grato animo ea cura accepta est. [8] [p. 8066]refecto exercitu cum hoste congressus haud dubia spe sua militumque ita fudit fugauitque Samnites ut ille ultimus eis dies conferendi signa cum dictatore fuerit. [9] incessit deinde qua duxit praedae spes uictor exercitus perlustrauitque hostium agros, nulla arma, nullam uim nec apertam nec insidiis expertus. [10] addebat alacritatem quod dictator praedam omnem edixerat militibus; nec ira magis publica quam priuatum compendium in hostem acuebat. [11] his cladibus subacti Samnites pacem a dictatore petiere; cum quo pacti ut singula uestimenta militibus et annuum stipendium darent, [12] cum ire ad senatum iussi essent, secuturos se dictatorem responderunt, unius eius fidei uirtutique causam suam commendantes. ita deductus ex Samnitibus exercitus.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus Summary (Latin, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1926)
load focus Summary (English, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1926)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus English (D. Spillan, A.M., M.D., 1857)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus English (Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1926)
load focus Latin (Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1926)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
hide References (26 total)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: