Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
23. [p. 9041]mutata inde belli sedes est; ad Soram ex Samnio Apuliaque traductae legiones.
[2]
Sora ad Samnites defecerat interfectis colonis Romanorum. quo cum prior Romanus exercitus ad ulciscendam ciuium necem reciperandamque
[3]
coloniam magnis itineribus praeuenisset <et> sparsi per uias speculatores sequi legiones Samnitium nec iam procul abesse alii super alios nuntiarent,
[4]
obuiam itum hosti atque ad fuga alterius partis sed nox incertos uicti uictoresne essent diremit.
[5]
inuenio apud quosdam aduersam eam pugnam Romanis fuisse atque in ea cecidisse Q. Aulium magistrum equitum.
[6]
suffectus in locum Auli C. Fabius magister equitum cum exercitu nouo ab Roma aduenit et per praemissos nuntios consulto dictatore ubi subsisteret quoue tempore et qua ex parte hostem adgrederetur, substitit occultus ad omnia satis exploratis consiliis.
[7]
dictator cum per aliquot dies post pugnam continuisset suos intra uallum obsessi magis quam obsidentis modo,
[8]
signum repente pugnae proposuit et efficacius ratus ad accendendos uirorum fortium animos nullam alibi quam in semet ipso cuiquam relictam spem de magistro equitum nouoque exercitu militem celauit et,
[9]
tamquam nulla nisi in eruptione spes esset, 'locis' inquit 'angustis, milites, deprehensi, nisi quam uictoria patefecerimus uiam nullam habemus.
[10]
statiua nostra munimento satis tuta sunt sed inopia eadem infesta; nam et circa omnia defecerunt unde subuehi commeatus poterant et, si homines iuuare uelint, iniqua loca sunt.
[11]
[p. 9042]itaque non frustrabor ego uos castra hic relinquendo, in quae infecta uictoria sicut pristino die uos recipiatis. armis munimenta, non munimentis arma tuta esse debent.
[12]
castra habeant repetantque quibus operae est trahere bellum: nos omnium rerum respectum praeterquam uictoriae nobis abscidamus.
[13]
ferte signa in hostem; ubi extra uallum agmen excesserit, castra quibus imperatum est incendant; damna uestra, milites, omnium circa qui defecerunt populorum praeda sarcientur.' et oratione dictatoris,
[14]
quae necessitatis ultimae index erat, milites accensi uadunt in hostem, et respectus ipse ardentium castrorum, quamquam proximis tantum—ita enim iusserat dictator—ignis est subditus, haud paruum fuit inritamentum.
[15]
itaque uelut uecordes inlati signa primo impetu hostium turbant; et in tempore, postquam ardentia procul uidit castra magister equitum—id conuenerat signum—hostium terga inuadit. ita circumuenti Samnites, qua potest quisque, fugam per diuersa petunt;
[16]
ingens multitudo in unum metu conglobata ac semet ipsam turba impediens in medio caesa.
[17]
castra hostium capta direptaque, quorum praeda onustum militem in Romana castra dictator reducit, haudquaquam tam uictoria laetum quam quod praeter exiguam deformatam incendio partem cetera contra spem salua inuenit.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.