previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

4. et in castris Romanis cum frustra multi conatus ad erumpendum capti essent et iam omnium rerum inopia esset, [2] uicti necessitate legatos mittunt, qui primum pacem aequam peterent; si pacem non impetrarent, uti prouocarent ad pugnam. [3] tum Pontius debellatum esse respondit; et, quoniam ne uicti quidem ac capti fortunam fateri scirent, inermes cum singulis uestimentis sub iugum missurum; alias condiciones pacis aequas uictis ac uictoribus fore: [4] si agro Samnitium decederetur, coloniae abducerentur, suis inde legibus Romanum ac Samnitem aequo foedere uicturum; [5] his condicionibus paratum se esse foedus cum consulibus ferire; si quid eorum displiceat, legatos redire ad se uetuit. [6] [p. 9007]haec cum legatio renuntiaretur, tantus gemitus omnium subito exortus est tantaque maestitia incessit ut non grauius accepturi uiderentur, si nuntiaretur omnibus eo loco mortem oppetendam esse. [7] cum diu silentium fuisset nec consules aut pro foedere tam turpi aut contra foedus tam necessarium hiscere possent, L. Lentulus, qui tum princeps legatorum uirtute atque honoribus erat, [8] 'patrem meum' inquit, 'consules, saepe audiui memorantem se in Capitolio unum non fuisse auctorem senatui redimendae auro a Gallis ciuitatis, quando nec fossa ualloque ab ignauissimo ad opera ac muniendum hoste clausi essent et erumpere, si non sine magno periculo, tamen sine certa pernicie possent. [9] quod si, illis ut decurrere ex Capitolio armatis in hostem licuit, quo saepe modo obsessi in obsidentes eruperunt, ita nobis aequo aut iniquo loco dimicandi tantummodo cum hoste copia esset, non mihi paterni animi indoles in consilio dando deesset. [10] equidem mortem pro patria praeclaram esse fateor et me uel deuouere pro populo Romano legionibusque uel in medios me immittere hostes paratus sum; [11] sed hic patriam uideo, hic quidquid Romanarum legionum est; quae nisi pro se ipsis ad mortem ruere uolunt, quid habent quod morte sua seruent? [12] [p. 9008]tecta urbis, dicat aliquis, et moenia et eam turbam a qua urbs incolitur. immo hercule produntur ea omnia deleto hoc exercitu, non seruantur. [13] quis enim ea tuebitur? imbellis uidelicet atque inermis multitudo. tam hercule quam a Gallorum impetu defendit. [14] an a Ueiis exercitum Camillumque ducem implorabunt? hic omnes spes opesque sunt, quas seruando patriam seruamus, dedendo ad necem patriam deserimus [ac prodimus]. at foeda atque ignominiosa deditio est. [15] sed ea caritas patriae est ut tam ignominia eam quam morte nostra, si opus sit, seruemus. [16] subeatur ergo ista, quantacumque est, indignitas et pareatur necessitati, quam ne di quidem superant. ite, consules, redimite armis ciuitatem, quam auro maiores uestri redemerunt.'

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus Summary (Latin, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1926)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus Summary (English, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1926)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus English (Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1926)
load focus Latin (Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1926)
load focus English (D. Spillan, A.M., M.D., Cyrus Evans, 1849)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
hide References (39 total)
  • Commentary references to this page (11):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 31.17
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 31.45
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 33.30
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 33.9
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 36.39
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 38.40
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 38.52
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 39.24
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 43.18
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 43.20
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, book 45, commentary, 45.12
  • Cross-references to this page (10):
  • Cross-references in general dictionaries to this page (18):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: