Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
21.
ad haec consultanda procurandaque multitudine
omni a vi et armis conversa et animi aliquid agendo
occupati erant, et deorum assidua insidens cura, cum
interesse rebus humanis caeleste numen videretur, ea
[p. 25]
pietate omnium pectora imbuerat, ut fides ac ius iurandum pro obnoxio legurm ac poenarum metu civitatem regerent.
[2]
et cum ipsi se homines in regis velut
unici exempli mores formarent, tum finitumi etiam
populi, qui antea castra, non urbem positam in medio
ad sollicitandam omnium pacem crediderant, in eam
verecundiam adducti sunt, ut civitatem totam in cultum versam deorum violare ducerent nefas.
[3]
lucus erat, quem medium ex opaco specu fons
perenni rigabat aqua. quo quia se persaepe Numa
sine arbitris velut ad congressum deae inferebat, Camenis eum lucum sacravit, quod earum ibi concilia
cum coniuge sua Egeria essent.
[4]
et soli Fidei sollemne
instituit. ad id sacrarium flamines bigis curru arcuato
vehi iussit manuque ad digitos usque involuta rem
divinam facere, significantes fidem tutandam sedemque
eius etiam in dexteris sacratam esse.
[5]
multa alia sacrificia locaque sacris faciendis, quae Argeos pontifices
vocant, dedicavit. omnium tamen maximum eius operum fuit tutela per omne regni tempus haud minor
pacis quam regni.
[6]
ita duo deinceps reges, alius alia via, ille bello
hic pace, civitatem auxerunt. Romulus septem et triginta regnavit annos, Numa tres et quadraginta. cum
valida tum temperata et belli et pacis artibus erat
civitas.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.