previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

12. Brevis consultatio senatus fuit: ad unum omnes iungendum foedus cum Lucanis resque repetendas [p. 576] ab Samnitibus censent. [2] benigne responsum Lucanis ictumque foedus; fetiales missi, qui Samnitem decedere agro sociorum ac deducere exercitum finibus Lucanis iuberent, quibus obviam missi ab Samnitibus, qui denuntiarent, si quod adissent in Samnio concilium, haud inviolatos abituros. [3] haec postquam audita sunt Romae, bellum Samnitibus et patres censuerunt et populus iussit. consules inter se provincias partiti sunt: Scipioni Etruria, Fulvio Samnites obvenerunt, diversique ad suum quisque bellum proficiscuntur.

Scipioni segne bellum [4] et simile prioris anni militiae expectanti hostes ad Volaterras instructo agmine occurrerunt. [5] pugnatum maiore parte diei magna utrimque caede; nox incertis, qua data victoria esset, intervenit. lux insequens victorem victumque ostendit; nam Etrusci silentio noctis castra reliquerunt. [6] Romanus egressus in aciem ubi profectione hostium concessam victoriam vide*, progressus ad castra vacuis cum plurima praedanam et stativa et trepide deserta fuerantpotitur. [7] inde in Faliscum agrum copiis reductis cum inpedimenta Faleriis cum modico praesidio reliquisset, expedito agmine ad depopulandos hostium fines incedit. [8] omnia ferro ignique vastantur; praedae undique actae. nec solum modo vastum hosti relictum sed castellis etiam vicisque inlatus ignis; urbibus oppugnandis temperatum, in quas timor Etruscos conpulerat.

[9] Cn. Fulvi consulis clara pugna in Samnio ad Bovianum haudquaquam ambiguae victoriae fuit. Bovianum inde adgressus nec ita multo post Aufidenam vi cepit.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus Summary (Latin, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1926)
load focus Summary (English, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1926)
load focus English (Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1926)
load focus English (D. Spillan, A.M., M.D., Cyrus Evans, 1849)
load focus Latin (Charles Flamstead Walters, Robert Seymour Conway, 1919)
load focus Latin (Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1926)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
hide References (25 total)
  • Commentary references to this page (1):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 44.14
  • Cross-references to this page (20):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Lucani
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Nox
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Pugnae
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Samnites
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Aufidena
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Volaterrae.
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Bovianum
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Colonia
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Comitia
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Concilium
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Cn. Fulvius
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Faliscus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Fecialium
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Foederis
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), EXE´RCITUS
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), TESTU´DO
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), AUFIDE´NA
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), GA´LLIA TRANSALPINA
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), VOLATERRAE
    • Smith's Bio, Sci'pio
  • Cross-references in general dictionaries to this page (4):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: