previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

14. consules novi, Q. Fabius Maximus quartum et P. Decius Mus tertium, cum inter se agitarent, uti alter Samnites hostes, [2] alter Etruscos deligeret quantaeque in hane aut in illam provinciam copiae satis et uter ad utrum bellum dux idoneus magis esset, ab Sutrio et Nepete et Faleriis legati, [3] auctores concilia Etruriae populorum de petenda pace haberi, totam belli molem in Samnium averterunt. [4] profecti consules, quo expeditiores commeatus essent et incertior hostis, qua venturum bellum foret, Fabius per Soranum, Decius per Sidicinum agrum in Samnium legiones ducunt.

[5] ubi in hostium fines ventum est, uterque populabundus effuso agmine incedit. explorant tamen latius quam populantur; [6] igitur non fefellere ad Tifernum hostes in occulta valle instructi, quam ingressos Romanos superiore ex loco adoriri parabant. [7] Fabius inpedimentis in locum tutum remotis praesidioque modico inposito, praemonitis militibus adesse certamen, quadrato agmine ad praedictas hostium latebras succedit. [8] Samnites desperato inproviso tumultu, quando in apertum semel discrimen evasura esset res, et ipsi acie iusta maluerunt concurrere. itaque in aequum descendunt ac fortunae se maiore animo quam spe committunt. [9] ceterum, sive quia ex omnium Samnitium populis, quodcumque roboris fuerat, contraxerant, seu quia discrimen summae rerum augebat animos, aliquantum aperta quoque pugna praebuerunt terroris.

[10] Fabius, ubi nulla ex parte hostem loco moveri vidit, Maximum filium et M. Valerium tribunos militum, cum quibus ad primam aciem procurrerat, ire ad equites iubet et adhortari, [11] ut, si quando umquam equestri ope adiutam rem publicam meminerint, illo die adnitantur, ut ordinis eius gloriam invictam praestent: [12] peditum certamine inmobilem hostem restare; [p. 579] omnem reliquam spem in impetu esse equitum. et ipsos nominatim iuvenes, pari comitate utrumque, nunc laudibus nunc promissis onerat. [13] ceterum quando, ne ea quoque temptata vis proficeret parum, timeri posset, consilio grassandum, [14] si nihil vires iuvarent, ratus, Scipionem legatum hastatos primae legionis subtrahere ex acie et ad montes proximos quam posset occultissime circumducere iubet; inde ascensu abdito a conspectu erigere in montes agmen aversoque hosti ab tergo repente se ostendere. [15] equites ducibus tribunis haud multo plus hostibus quam suis ex inproviso ante signa evecti praebuerunt tumultus. [16] adversus incitatas turmas stetit inmota Samnitium acies nec parte ulla pelli aut perrumpi potuit; et postquam inritum inceptum erat, recepti post signa proelio excesserunt. [17] crevit ex eo hostium animus, nec sustinere frons prima tam longum certamen increscentemque fiducia sui vim potuisset, ni secunda acies iussu consulis in primum successisset. ibi integrae vires sistunt invehentem se iam Samnitem; [18] et in tempore visa ex montibus signa clamorque sublatus non vero tantum metu terruere Samnitium animos. [19] nam et Fabius Decium collegam adpropinquare exclamavit et pro se quisque miles adesse alterum consulem, adesse legiones gaudio alacres fremunt, [20] errorque utilis Romanis oblatus fugae formidinisque Samnites inplevit, maxime territos, ne ab altero exercitu integro intactoque fessi opprimerentur. [21] et quia passim in fugam dissipati sunt, minor caedes quam pro tanta victoria fuit. tria milia et quadringenti caesi, capti octingenti ferme et triginta, signa militaria capta 'tria et viginti.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus Summary (English, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1926)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus Summary (Latin, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1926)
load focus English (Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1926)
load focus Latin (Charles Flamstead Walters, Robert Seymour Conway, 1919)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus English (D. Spillan, A.M., M.D., Cyrus Evans, 1849)
load focus Latin (Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1926)
hide References (30 total)
  • Commentary references to this page (2):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, book 45, commentary, 45.22
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, book 45, commentary, 45.23
  • Cross-references to this page (18):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Nepete
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Pugnae
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Samnites
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Sidicinus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Signa
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Soranus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Sutrium
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Tifernum
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, P. Decius Mus.
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Falisci
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, M. Fulvius
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Q. Fabius Maximus Rullianus
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), EXE´RCITUS
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), NE´PETE
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), SIDICI´NI
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), SU´TRIUM
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), TIFERNUS
    • Smith's Bio, Mus
  • Cross-references in general dictionaries to this page (10):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: