Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
16.
comitiis perfectis veteres consules iussi bellum in Samnio gerere prorogato in sex menses imperio.
[2]
itaque insequenti quoque anno, L. Volumnio Ap.
Claudio consulibus, P. Decius, qui consul in Samnio
relictus a collega fuerat, proconsul idem populari non
destitit agros, donec Samnitium exercitum nusquam se
proelio committentem postremo expulit finibus.
[3]
Etruriam pulsi petierunt et, quod legationibus nequiquam
[p. 581]
saepe temptaverant, id se tanto agmine armatorum
mixtis terrore precibus acturos efficacius rati, postulaverunt principum Etruriae concilium.
[4]
quo coacto, per
quot annos pro libertate dimicent cum Reomanis, exponunt:
[5]
omnia expertos esse, si suismet ipsorum viribus tolerare tantam molem belli possent; temptasse
etiam haud magni momenti finitimarum gentium auxilia. petisse pacem a populo Romano, cum bellum tolerare non possent; rebellasse, quod pax servientibus
gravior quam liberis bellum esset.
[6]
unam sibi spem
reliquam in Etruscis restare; scire gentem Italiae opulentissimam armis, viris, pecunia esse; habere accolas
Gallos, inter ferrum et arma natos, feroces cum suopte
ingenio tum adversus Romanum populun, quem captum a se auroque redemptum, haud vana iactantes,
memorent;
[7]
nihil abesse, si sit animus Etruscis, qui
Porsinnae quondam maioribusque eorum fuerit, quin
Romanos omni agro cis Tiberim pulsos dimicare pro
salute sua, non de intolerando Italiae regno cogant.
Samnitem illis exercitum paratum,
[8]
instructum armis
stipendio venisse; confestim secuturos, vel si ad ipsam
Romanam urbem oppugnandam ducant.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.