Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
20.
dum ambo consules omnisque Romana vis in
Etruscum bellum magis inclinat, in Samnio novi exercitus exorti ad populandos imperii Romani fines per
Vescinos in Campaniam Falernumque agrum transcendunt ingentesque praedas faciunt.
[2]
Volumnium magnis
itineribus in Samnium redeuntem—iam enim Fabio
Decioque prorogati imperii finis aderat—fama de
Samnitium exercitu populationibusque Campani agri
ad tuendos socios convertit.
[3]
ut in Calenum agrum venit, et ipse cernit recentia
cladis vestigia, et Caleni narrant tantum iam praedae
hostis trahere, ut vix explicare agmen possint:
[4]
itaque
iam propalam duces loqui, extemplo eundum in Samnium esse, ut relicta ibi praeda in expeditionem redeant nec tam oneratum agmen dimicationi committant.
ea quamquam similia veris erant,
[5]
certius tamen exploranda ratus dimittit equites, qui vagos praedatores
in agris palantes excipiant;
[6]
ex quibus inquirendo
cognoscit ad Vulturnum flumen sedere hostem, inde
tertia vigilia moturum; iter in Samnium esse.
[7]
his satis exploratis profectus tanto intervallo ab
hostibus consedit, ut nec adventus suus propinquitate
nimia nosci posset, et egredientem e castris hostem
opprimeret.
[8]
aliquanto ante lucem ad castra accessit
gnarosque Oscae linguae exploratum, quid agatur,
mittit. intermixti hostibus, quod facile erat in nocturna
trepidatione, cognoscunt infrequentia armatis signa
egressa, praedam praedaeque custodes exire, inmobile
agmen et sua quemque molientem nullo inter ullos
consensu nec satis certo imperio.
[9]
tempus adgrediendi aptissimum visum est, et iam
lux adpetebat; itaque signa canere iussit agmenque
hostium adgreditur.
[10]
Samnites praeda inpediti,
[p. 587]
infrequentes armati, pars addere gradum ac prae se agere
praedam, pars stare incerti, utrum progredi an regredi
in castra tutius foret: inter cunctationem opprimuntur; et Romani iam transcenderant vallum, caedesque
ac tumultus erat in castris.
[11]
Samnitium agmen praeterquam hostili tumultu captivorum etiam repentina
defectione turbatum erat, qui partim ipsi soluti vinctos
solvebant,
[12]
partim arma in sarcinis deligata rapiebant
tumultumque proelio ipso terribiliorem intermixti
agmini praebebant.
[13]
memorandum deinde edidere facinus; nam Statium Minacium ducem adeuntem ordines
hortantemque invadunt; dissipatis inde equitibus, qui
cum eo aderant, ipsum circumsistunt insidentemque
equo captum ad consulem Romanum rapiunt.
[14]
revocata
eo tumultu prima signa Samnitium, proeliumque iam
profligatum integratum est nec diutius sustineri potuit.
[15]
caesa ad sex milia hominum, duo milia et quingenti capti, in eis tribuni militum quattuor, signa
militaria triginta, et, quod laetissimum victoribus fuit,
captivorum recepta septem milia et quadringenti, et
praeda ingens sociorum; accitique edicto domini ad
res suas noscendas recipiendasque praestituta die.
quarum rerum non extitit dominus,
[16]
militi concessae,
coactique vendere praedam, ne alibi quam in armis
animum haberent.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.