Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
21.
magnum ea populatio Campani agri tumultum Romae praebuerat;
[2]
et per eos forte dies ex Etruria adlatum erat post deductum inde Volumnianum
exercitum Etruriam concitam in arma, et Gellium
Egnatium, Samnitium ducem, et Umbros ad defectionem vocare et Gallos pretio ingenti sollicitare.
[3]
his
nuntiis senatus conterritus iustitium indici, dilectum
omnis generis hominum haberi iussit.
[4]
nec ingenui
modo aut iuniores sacramento adacti sed seniorum
etiam cohortes factae libertinique centuriati. et defendendae urbis consilia agitabantur summaeque rerum
praetor P. Sempronius praeerat.
[5]
ceterum parte curae
[p. 588]
exonerarunt senatum L. Volumni consulis litterae,
quibus caesos fusosque populatores Campaniae cognitum est.
[6]
itaque et supplicationes ob rem bene gestam
consulis nomine decernunt, et iustitium remittitur,
quod fuerat dies duodeviginti, supplicatioque perlaeta
fuit.
[7]
tum de praesidio regionis depopulatae ab Samnitibus agitari coeptum; itaque placuit, ut duae coloniae
circa Vescinum et Falernum agrum deducerentur, una
ad ostium Liris fluvii,
[8]
quae Minturnae appellata, altera
in saltum Vescinum Falernum contingentem agrum,
ubi Sinope dicitur Graeca urbs fuisse, Sinuessa deinde
ab colonis Romanis appellata.
[9]
tribunis plebis negotium
datum est, ut plebei scito iuberetur P. Sempronius
praetor triumviros in ea loca colonis deducendis creare.
nec qui nomina darent facile inveniebantur,
[10]
quia in
stationem se prope perpetuam infestae regionis, non
in agros mitti rebantur.
[11]
Avertit ab eis curis senatum Etruriae ingravescens
bellum et crebrae litterae Appi monentis, ne regionis
eius motum neglegerent:
[12]
quattuor gentes conferre arma,
Etruscos, Samnites, Umbros, Gallos; iam castra bifariam facta esse, quia unus locus capere tantam multitudinem non possit.
[13]
ob haec—et iam appetebat
tempus comitiorum—L. Volumnius consul Romam
revocatus; qui priusquam ad suffragium centurias vocaret, in contionem advocato populo multa de magnitudine belli Etrusci disseruit:
[14]
iam turn, cum ipse ibi
cum collega rem pariter gesserit, fuisse tantum bellum,
ut nec duce uno nec exercitu geri potuerit; accessisse
postea' dici Umbros et ingentem exercitum Gallorum.
[15]
adversus quattuor populos duces consules illo die deligi meminissent. se, nisi confideret eum consensu populi Romani consulem declaratum iri, qui haud dubie
tum primus omnium ductor habeatur, dictatorem fuisse
extemplo dicturum.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.