previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

33. consul tumultu excitus cohortes duas sociorum, Lucanam Suessanamque, quae proximae forte erant, tueri praetorium iubet; manipulos legionum principali via inducit. [2] vixdum satis aptatis armis in ordines eunt et clamore magis quam oculis hostem noscunt, nec, quantus numerus sit, aestimari potest. cedunt primo, [3] incerti fortunae suae, et hostem introrsum in media castra accipiunt; inde, cum consul vociferaretur, expulsine extra vallum castra deinde sua oppugnaturi essent, [4] rogitans, clamore sublato conixi primo resistunt, deinde inferunt pedem urgentque et inpulsos semel terrore eodem, quo coeperunt, expellunt [p. 603] extra portam vallumque. [5] inde pergere ac persequi, quia turbida lux metum circa insidiarum faciebat, non ausi, liberatis castris contenti receperunt se intra vallum trecentis ferme hostium occisis. [6] Romanorum stationis primae vigilumque et eorum, qui circa quaestorium oppressi, periere ad septingenti triginta. animos inde Samnitibus non infelix audacia auxit, [7] et non modo proferre inde castra Romanum sed ne pabulari quidem per agros suos patiebantur; retro in pacatum Soranum agrum pabulatores ibant. quarum rerum fama, [8] tumultuosior etiam quam res erat, perlata Romam coegit L. Postumium consulem vixdum validum proficisci ex urbe. [9] prius tamen quam exiret, militibus edicto Soram iussis convenire, ipse aedem Victoriae, quam aedilis curulis ex multaticia pecunia faciendam curaverat, dedicavit. [10] ita ad exercitum profectus ab Sora in Samnium ad castra collegae perrexit. inde postquam Samnites, diffisi duobus exercitibus resisti posse, recesserunt, diversi consules ad vastandos agros urbesque oppugnandas discedunt.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus Summary (English, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1926)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus Summary (Latin, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1926)
load focus English (Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1926)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus Latin (Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1926)
load focus English (D. Spillan, A.M., M.D., Cyrus Evans, 1849)
load focus Latin (Charles Flamstead Walters, Robert Seymour Conway, 1919)
hide References (15 total)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: