Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
34.
Postumius Milioniam oppugnare adortus
vi primo atque impetu, dein, postquam ea parum procedebant, opere, vineis demum iniunctis muro cepit.
[2]
ibi capta iam urbe ab hora quarta usque ad octavam
fere horam omnibus partibus urbis diu incerto eventu
pugnatum est; postremo potitur oppido Romanus.
Samnitium caesi tria milia ducenti,
[3]
capti quattuor
milia septingenti praeter praedam aliam.
[4]
inde Feritrum ductae legiones, unde oppidani cum
omnibus rebus suis, quae ferri agique potuerunt, nocte
per aversam portam silentio excesserunt.
[5]
igitur, simul
advenit /consul, primo ita conpositus instructusque
moenibus successit, tamquam idem, quod ad Milioniam
fuerat, certaminis foret;
[6]
deinde, ut silentium vastum
in urbe nec arma nec viros in turribus ac muris vidit, avidum invadendi deserta moenia militem detinet,
ne quam occultam in fraudem incautus rueret;
[7]
duas
[p. 604]
turmas sociorum Latini nominis circumequitare moenia
atque explorare omnia iubet. equites portam unam
alteramque eadem regione in propinquo patentes conspiciunt itineribusque iis vestigia nocturnae hostium
fugae.
[8]
adequitant deinde sensim portis urbemque ex
tuto rectis itineribus perviam conspiciunt et consuli
referunt excessum urbe; solitudine haud dubia id perspicuum esse et recentibus vestigiis fugae ac strage
rerum in trepidatione nocturna relictarum passim.
[9]
his
auditis consul ad eam partem urbis, quam adierant
equites, circumducit agmen. constitutis haud procul
porta signis quinque equites iubet intrare urbem et
modicum spatium progressos tris manere eodem loco,
si tuta videantur, duos explorata ad se referre.
[10]
qui
ubi redierunt rettuleruntque eo se progressos, unde in
omnes partes circumspectus esset, longe lateque silentium ac solitudinem vidisse,
[11]
extemplo consul cohortes
expeditas in urbem induxit, ceteros interim castra
communire iussit.
[12]
ingressi milites refractis foribus
paucos graves aetate aut invalidos inveniunt relictaque,
quae migratu difficilia essent.
[13]
ea direpta; et cognitum
ex captivis est communi consilio aliquot circa urbes
conscisse fugam; suos prima vigilia profectos; credere
eandem in aliis urbibus solitudinem inventuros.
[14]
dictis
captivorum fides exstitit, desertis oppidis consul
potitur.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

