Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
39.
consules profecti ab urbe, prior Sp. Carvilius, cui veteres legiones, quas M. Atilius, superioris
[p. 611]
anni consul, in agro Interamnati reliquerat, decretae
erant.
[2]
cum eis in Samnium profectus, dum hostes
operati superstitionibus concilia secreta agunt, Amiternum oppidum de Samnitibus vi cepit.
[3]
caesa ibi
milia hominum duo ferme atque octingenti, capta quattuor milia ducenti septuaginta.
[4]
Papirius novo exercitu
— ita enim decretum erat—scripto Duroniam urbem
expugnavit. minus quam collega cepit hominum, plus
aliquanto occidit; praeda opulenta utrobique est parta.
inde pervagati Samnium consules,
[5]
maxime depopulato
Atinate agro, Carvilius ad Cominium, Papirius ad
Aquiloniam, ubi summa rei Samnitium erat, pervenit.
[6]
ibi aliquamdiu nec cessatum ab armis est neque
naviter pugnatum; lacessendo quietos, resistentibus
cedendo comminandoque magis quam inferendo pugnam
dies absumebatur.
[7]
quodcumque inciperetur remittereturque, omnium rerum, etiam parvarum, eventus perferebatur in dies. altera Romana castra, quae viginti
milium spatio aberant, et absentis collegae consilia
omnibus gerendis intererant rebus, intentiorque Carvilius, quo maiore discrimine res vertebatur, in Aquiloniam quam ad Cominium, quod obsidebat, erat.
L. Papirius,
[8]
iam per omnia ad dimicandum satis paratus, nuntium ad collegam mittit sibi in animo esse
postero die, si per auspicia liceret, confligere cum
hoste;
[9]
opus esse et illum, quanta maxuma vi posset,
Cominium oppugnare, ne quid laxamenti sit Samnitibus ad subsidia Aquiloniam mittenda.
[10]
diem ad proficiscendum nuntius habuit; nocte rediit, adprobare
collegam consulta referens.
Papirius nuntio misso extemplo contionem habuit;
[11]
multa de universo genere belli, multa de praesenti
hostium apparatu, vana magis specie quam efficaci ad
eventum, disseruit:
[12]
non enim cristas vulnera facere,
et per picta atque aurata scuta transire Romanum
pilum, et candore tunicarum fulgentem aciem, ubi res
ferro geratur, cruentari.
[13]
auream olim atque argentean
[p. 612]
Samnitium aciem a parente suo occidione occisam spoliaque ea honestiora victori hosti quam ipsis arma
fuisse.
[14]
datum hoc forsan nomini familiaeque suae, ut
adversus maximos conatus Samnitium opponerentur
duces spoliaque ea referrent, quae insignia publicis
etiam locis decorandis essent.
[15]
deos inmortales cum
iratos adesse propter totiens petita foedera, totiens
rupta, tur, si qua coniectura mentis divinae sit, nulli
umquam exercitui fuisse infestiores,
[16]
quam qui nefando
sacro mixta hominum pecudumque caede respersus,
ancipiti deum irae devotus, hinc foederum cum Romanis ictorum testes deos,
[17]
hinc iuris iurandi adversus
foedera suscepti execrationes horrens, invitus iuraverit,
oderit sacramentum, uno tempore deos, cives, hostes
metuat.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

