previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

6. M. Valerio et Q. Apuleio consulibus satis pacatae foris res fuere: Etruscum adversae belli res et indutiae quietum tenebant; [2] Samnitem multorum annorum cladibus domitum hauddum foederis novi paenitebat. [3] Romae quoque plebem quietam, ut exoneratam, deducta in colonias multitudo praestabat. tamen, ne undique tranquillae res essent, certamen iniectum inter primores civitatis, patricios plebeiosque, ab tribunis plebis Q. et Cn. Ogulniis, [4] qui undique criminandorum patrum apud plebem occasionibus quaesitis, postquam alia frustra temptata erant, eam actionem susceperunt, qua non infimam plebem accenderent, sed ipsa capita plebis, [5] consulares triumphalesque plebeios, quorum honoribus nihil praeter sacerdotia, quae nondum promiscua erant, deesset. [6] rogationem ergo promulgarunt, ut, cum quattuor augures, quattuor pontifices ea tempestate essent placeretque augeri sacerdotum numerum, quattuor pontifices, quinque augures de plebe omnes adlegerentur. [7] quem ad modum ad quattuor augurum numerum, nisi morte duorum, id redigi collegium potuerit, non invenio, cum inter augures constet inparem numerum debere esse, ut tres antiquae tribus, Ramnes, Titienses, [8] Luceres, suum quaeque augurem habeant aut, si pluribus sit opus, pari inter se numero sacerdotes multiplicent, sicut multiplicati sunt, cum ad quattuor quinque adiecti novem numerum, ut terni in singulas essent, expleverunt. [9] ceterum, quia de plebe adlegebantur, iuxta eam rem aegre passi patres, quam cum consulatum vulgari viderent. [10] simulabant ad deos id magis quam ad se pertinere: ipsos visuros, ne sacra sua polluantur; id se optare tantum, ne qua in [p. 570] rem publicam clades veniat. [11] minus autem tetendere, adsueti iam tali genere certaminum vinci; et cernebant adversarios non id, quod olim vix speraverint, adfectantes, magnos honores, sed omnia iam, in quorum spem dubiam erat certatum, adeptos, multiplices consulatus censurasque et triumphos.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus Summary (English, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1926)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus Summary (Latin, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1926)
load focus Latin (Charles Flamstead Walters, Robert Seymour Conway, 1919)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus English (Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1926)
load focus English (D. Spillan, A.M., M.D., Cyrus Evans, 1849)
load focus Latin (Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1926)
hide References (31 total)
  • Commentary references to this page (3):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 34.45
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 40.42
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 44.35
  • Cross-references to this page (21):
  • Cross-references in notes to this page (1):
  • Cross-references in general dictionaries to this page (6):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: