Hide browse bar
Your current position in the text is marked in blue. Click anywhere in the
line to jump to another position:
Search the Perseus Catalog for:
Table of Contents:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
Atilius Regulus in Africa serpentem portentosae magnitudinis cum magna clade militum occidit et,
cum aliquot proeliis bene adversus Carthaginienses pugnasset,
successorque ei a
senatu prospere bellum gerenti non mitteretur,
id ipsum per
litteras ad senatum missas questus eat,
in quibus inter causas
petendi successoris erat, quod agellus eius a mercennariis desertus esset.
quaerente deinde fortuna,
ut magnum utriusque
casus exemplum in Regulo proderetur,
arcessito a Carthaginiensibus Xanthippo,
Lacedaemoniorum duce,
victus proelio et
[p. 625]
captus est.
res deinde a ducibus Romanis omnibus terra marique prospere gestas deformaverunt naufragia classium.
Tib.
Coruncanius primus ex plebe pontifex maximus creatus est
P.
Sempronius Sophus M'. Valerius Maximus censores,
cum
senatum legerent,
sedecim senatu moverunt;
lustrum condiderunt,
quo censa sunt civium capita C_
C_
X_
C_
V_
I_
I_
DCCXCVII.
Regulus
missus a Carthaginiensibus ad senatum,
ut de pace et,
si eam
non posset impetrare,
de commutandis captivis ageret,
sed iure
iurando adstrictus rediturum se Carthaginem,
si commutari
captivos non placuisset,
utrumque negandi auctor senatui fuit
et,
cum fide custodita reversus esset,
supplicio a Carthaginiensibus de eo sumpto periit.