This text is part of:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
13. Mucium dimissum, cui postea Scaevolae a clade
dextrae manus cognomen inditum, legati a Porsinna
Romam secuti sunt;
[2]
adeo moverat eum et primi periculi casus, a quo nihil se praeter errorem insidiatoris
[p. 84]
texisset, et subeunda dimicatio totiens, quot coniurati
superessent, ut pacis condiciones ultro ferret Romanis.
[3]
iactatum in condicionibus nequiquam de Tarquiniis in
regnum restituendis, magis quia id negare ipse nequiverat Tarquiniis, quam quod negatum iri sibi ab Romanis ignoraret.
[4]
de agro Veientibus restituendo inpetratum, expressaque necessitas obsides dandi Romanis,
si Ianiculo praesidium deduci vellent. his condicionibus conposita pace exercitum ab Ianiculo deduxit Porsinna et agro Romano excessit.
[5]
patres C. Mucio virtutis causa trans Tiberim agrum dono dedere, quae
postea sunt Mucia prata appellata.
[6]
ergo ita honorata virtute feminae quoque ad publica decora excitatae, et Cloelia virgo, una ex obsidibus, cum castra Etruscorum forte haud procul ripa
Tiberis locata essent, frustrata custodes, dux agminis
virginum inter tela hostium Tiberim tranavit sospitesque omnes Romam ad propinquos restituit.
[7]
quod ubi
regi nuntiatum est, primo incensus ira oratores Romam
misit ad Cloeliam obsidem deposcendam: alias haud
magni facere;
[8]
deinde in admirationem versus supra
Coclites Muciosque dicere id facinus esse et prae se
ferre, quem ad modum, si non dedatur obses, pro
rupto foedus se habiturum, sic deditam intactam inviolatamque ad suos remissurum.
[9]
utrimque constitit
fides: et Romani pignus pacis ex foedere restituerunt,
et apud regem Etruscum non tuta solum sed honorata
etiam virtus fuit, laudatamque virginem parte obsidum
se donare dixit;
[10]
ipsa, quos vellet, legeret. productis
omnibus elegisse inpubes dicitur, quod et virginitati
decorum et consensu obsidum ipsorum probabile erat,
eam aetatem potissimum liberari ab hoste, quae maxime
opportuna iniuriae esset.
[11]
pace redintegrata Romani
novam in femina virtutem novo genere honoris, statua
equestri, donavere: in summa sacra via posita virgo
insidens equo.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

