previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

18. insequens annus Postumum Cominium et T. Larcium consules habuit. [2] eo anno Romae, cum per ludos ab Sabinorum iuventute per lasciviam scorta raperentur, concursu hominum rixa ac prope proelium fuit, parvaque ex re ad rebellionem spectare res videbatur. super belli Latini metum id quoque accesserat, [3] quod triginta iam coniurasse populos concitante Octavio Mamilio satis constabat. [4] in hac tantarum expectatione rerum sollicita civitate dictatoris primum creandi mentio orta. sed nec quo anno, nec quibus consulibus, quia ex factione Tarquiniana essentid quoque enim traditur—, parum creditum sit, nec quis primum dictator creatus sit, satis constat. [5] apud veterrimos tamen auctores T. Larcium dictatorem primum, Sp. Cassium magistrum equitum creatos invenio. consulares legere: ita lex iubebat de dictatore creando lata. [6] eo magis adducor, ut credam Larcium, qui consularis erat, potius quam M.' Valerium M. filium Volesi nepotem, qui nondum consul fuerat, moderatorem et magistrum consulibus appositum; [7] quin, si maxime ex ea familia legi dictatorem vellent, patrem multo potius M. Valerium spectatae virtutis et consularem virum legissent.

[8] creato dictatore primum Romae, postquam praeferri secures viderunt, magnus plebem metus incessit, ut intentiores essent ad dicto parendum. neque enim, ut in consulibus, qui pari potestate essent, alterius auxilium, neque provocatio erat neque ullum usquam nisi in cura parendi auxilium.

[9] Sabinis etiam creatus Romae dictator eo magis, [p. 89] quod propter se creatum crediderant, metum incussit. itaque legatos de pace mittunt. [10] quibus orantibus dictatorem senatumque, ut veniam erroris hominibus adulescentibus darent, responsum, ignosci adulescentibus posse, senibus non posse, qui bella ex bellis sererent. actum tamen est de pace, [11] inpetrataque foret, si, quod inpensae factum in bellum erat, praestare Sabiniid enim postulatum eratin animum induxissent. bellum indictum; tacitae indutiae quietum annum tenuere.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus Summary (Latin, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1919)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus Summary (English, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1919)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus Latin (Robert Seymour Conway, Charles Flamstead Walters, 1914)
load focus English (D. Spillan, A.M., M.D., 1857)
load focus English (Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1919)
load focus Latin (Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1919)
hide References (32 total)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: