Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
31. dum haec in Volscis geruntur, dictator Sabinos,
ubi longe plurimum belli fuerat, fundit fugatque, exuit
castris.
[2]
equitatu inmisso mediam turbaverat hostium
aciem, quam, dum se cornua latius pandunt, parum
apte instructis introrsum ordinibus aciem firmaverant;
turbatos pedes invasit. eodem impetu castra capta
debellatumque est.
[3]
post pugnam ad Regillum lacum
non alia illis annis pugna clarior fuit. dictator triumphans urbem invehitur. super solitos honores locus
in circo ipsi posterisque ad spectaculum datus, sella
eo loco curulis posita.
Volscis devictis Veliternus ager ademptus;
[4]
Velitras
coloni ab urbe missi; et * colonia deducta. cum Aequis
[p. 102]
post aliquando pugnatum est' invito quidem consule,
quia loco iniquo subeundum erat ad hostes;
[5]
sed milites
extrahi rem criminantes, ut dictator, priusquam ipsi
redirent in urbem, magistratu abiret, inritaque, sicut
ante consulis, promissa eius caderent, perpulere, ut
forte temere in adversos montes agmen erigeret.
[6]
id
male commissum ignavia hostium in bonum vertit,
qui, priusquam ad coniectum teli veniretur, obstupefacti audacia Romanorum relictis castris, quae munitissimis tenuerant locis, in aversas valles desiluere;
ubi satis praedae et victoria incruenta fuit.
[7]
ita trifariam re bello bene gesta, de domesticarum
rerum eventu nec patribus nec plebi cura decesserat;
tanta cum gratia tum arte praeparaverant faeneratores,
quae non modo plebem, sed ipsum etiam dictatorem
frustrarentur.
[8]
namque Valerius post Vetusi consulis
reditum omnium actionum in senatu primam habuit
pro victore populo rettulitque, quid de nexis fieri placeret.
[9]
quae cum reiecta relatio esset, 'non placeo'
inquit 'concordiae auctor; optabitis, mediusfidius, propediem, ut mei similes Romana plebes patronos habeat.
quod ad me attinet, neque frustrabor ultra cives meos
neque ipse frustra dictator ero.
[10]
discordiae intestinae,
bellum externum fecere, ut hoc magistratu egeret res
publica; pax foris parta est, domi inpeditur; privatus
potius quam dictator seditioni interero.' ita curia egressus dictatura se abdicavit.
[11]
apparuit causa plebi, suam
vicem indignantem magistratu abisse: itaque velut persoluta fide, quoniam per eum non stetisset, quin praestaretur, decedentem domum cum favore ac laudibus
prosecuti sunt.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

