Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
34. consules deinde T. Geganius P. Minucius facti.
eo anno, cum et foris quieta omnia a bello essent et
domi sanata discordia,
[2]
aliud multo gravius malum civitatem invasit, caritas primum annonae ex incultis
per secessionem plebis agris, fames deinde, qualis clausis solet.
[3]
ventumque ad interitum servitiorum utique
et plebis esset, ni consules providissent dimissis passim
ad frumentum coemendum non in Etruriam modo
dextris ab Ostia litoribus laevoque per Volscos mari
usque ad Cumas, sed quaesitum in Siciliam quoque;
adeo finitimorum odia longinquis coegerant indigere
auxiliis.
[4]
frumentum Cumis cum coemptum esset, naves pro bonis Tarquiniorum ab Aristodemo tyranno,
qui heres erat, retentae sunt; in Volscis Pomptinoque
ne emi quidem potuit; periculum quoque ab impetu
hominum ipsis frumentatoribus fuit;
[5]
ex Tuscis frumentum Tiberi venit; eo sustentata est plebs. incommodo bello in tam artis commeatibus vexati forent,
ni Volscos iam moventes arma pestilentia ingens invasisset.
[6]
ea clade conterritis hostium animis, ut etiam,
ubi ea remisisset, terrore aliquo tenerentur, et Velitris
auxere numerum colonorum Romani et Norbam in
montis novam coloniam, quae arx in Pomptino esset,
miserunt.
M. Minucio deinde
[7]
et A. Sempronio consulibus magna
[p. 106]
vis frumenti ex Sicilia advecta, agitatumque in senatu,
quanti plebi daretur.
[8]
multi venisse tempus premendae
plebis putabant recuperandique iura, quae extorta secessione ac vi patribus essent.
[9]
in primis Marcius
Coriolanus, hostis tribuniciae potestatis, 'si annonam'
inquit 'veterem volunt, ius pristinum reddant patribus.
cur ego plebeios magistratus, cur Sicinium potentem
video sub iugum missus, tamquam ab latronibus redemptus?
[10]
egone has indignitates diutius patiar quam
necesse est? Tarquinium regem qui non tulerim, Sicinium feram? secedat nunc, avocet plebem; patet via
in Sacrum montem aliosque colles. rapiant frumenta
ex agris nostris, quem ad modum tertio anno ante
rapuere; fruantur annona, quam furore suo fecere.
[11]
audeo dicere hoc malo domitos ipsos potius cultores
agrorum fore, quam ut armati per secessionem coli
prohibeant.'
[12]
haud tam facile dictu est, faciendumne
fuerit, quam potuisse arbitror fieri, ut condicionibus
laxandi annonam et tribuniciam potestatem et omnia
invitis iura inposita patres demerent sibi.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

