Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
35.
et senatui nimis atrox visa sententia est, et plebem
ira prope armavit: fame se iam sicut hostes peti, cibo
victuque fraudari; peregrinum frumentum, quae sola
alimenta ex insperato fortuna dederit, ab ore rapi, nisi
Cn. Marcio vincti dedantur tribuni, nisi de tergo plebis Romanae satisfiat. eum sibi carnificem novum
exortum, qui aut mori aut servire iubeat.
[2]
in exeuntem
e curia impetus factus esset, ni peropportune tribuni
diem dixissent. ibi ira est suppressa: se iudicem quisque, se dominum vitae necisque inimici factum videbat.
[3]
contemptim primo Marcius audiebat minas tribunicias: auxilii, non poenae ius datum illi potestati,
plebisque non patrum tribunos esse. sed adeo infensa
erat coorta plebs, ut unius poena defungendum esset
patribus.
[4]
restiterunt tamen adversae invidiae usique
sunt qua suis quisque, qua totius ordinis viribus. ac
primo temptata res est, si dispositis clientibus absterrendo
[p. 107]
singulos a coitionibus conciliisque disicere rem
possent.
[5]
universi deinde processere—quidquid erat
patrum, reos diceres—precibus plebem exposcentes,
unum sibi civem, unum senatorem, si innocentem absolvere nollent, pro nocente donarent.
[6]
ipse cum die
dicta non adesset, perseveratum in ira est. damnatus
absens in Volscos exulatum abiit minitans patriae
hostilesque iam tum spiritus gerens.
Venientem Volsci benigne excepere benigniusque
in dies colebant, quo maior ira in suos eminebat,
crebraeque nunc querellae, nunc minae percipiebantur.
hospitio utebatur Atti Tulli.
[7]
longe is tum princeps
Volsci nominis erat Romanisque semper infestus. ita
cum alterum vetus odium, alterum ira recens stimularet, consilia conferunt de Romano bello.
[8]
haud facile
credebant plebem suam inpelli posse, ut totiens infeliciter temptata arma caperent: multis saepe bellis,
pestilentia postremo amissa iuventute fractos spiritus
esse; arte agendum in exoleto iam vetustate odio, ut
recenti aliqua ira exacerbarentur animi.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

