Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
43.
Q. Fabius inde et C. Iulius consules facti. eo anno
non segnior discordia domi et bellum foris atrocius
fuit. ab Aequis arma sumpta; Veientes agrum quoque
Romanorum populantes inierunt. quorum bellorum
[p. 115]
crescente cura K. Fabius et Sp. Furius consules fiunt.
Ortonam, Latinam urbem, Aequi oppugnabant;
[2]
Veientes
pleni iam populationum Romam ipsam se oppugnaturos minabantur.
qui terrores cum compescere deberent,
[3]
auxere insuper animos plebis; redibatque non sua sponte plebi
mos detractandi militiam, sed Sp. Licinius tribunus
plebis, venisse tempus ratus per ultimam necessitatem
legis agrariae patribus iniungendae, susceperat rem
militarem impediendam.
[4]
ceterum tota invidia tribuniciae potestatis versa in auctorem est, nec in eum consules acrius quam ipsius collegae coorti sunt, auxilioque eorum dilectum consules habent.
[5]
ad duo simul
bella exercitus scribitur; ducendus Fabio in Veientes,
in Aequos Furio datur. et in Aequis quidem nihil
dignum memoria gestum est;
[6]
Fabio aliquanto plus
negotii cum civibus quam cum hostibus fuit. unus
ille vir, ipse consul, rem publicam sustinuit, quam
exercitus odio consulis, quantum in se fuit, prodebat.
nam cum consul praeter ceteras imperatorias artes,
[7]
quas parando gerendoque bello edidit plurimas, ita
instruxisset aciem, ut solo equitatu emisso exercitum
hostium funderet, insequi fusos pedes noluit;
[8]
nec illos,
etsi non adhortatio invisi ducis, suum saltem flagitium
et publicum in praesentia dedecus, postmodo periculum,
si animus hosti redisset, cogere potuit gradum accelerare aut, si aliud nihil, stare instructos.
[9]
iniussu signa
referunt maestique—crederes victos—, exsecrantes
nunc imperatorem nunc navatam ab equite operam,
redeunt in castra.
[10]
nec huic tam pestilenti exemplo
remedia ulla ab imperatore quaesita sunt; adeo excellentibus ingeniis citius defuerit ars, qua civem regant,
quam qua hostem superent.
[11]
consul Romam rediit non tam belli gloria aucta
quam inritato exacerbatoque in se militum odio. obtinuere tamen patres, ut in Fabia gente consulatus maneret;
M. Fabium consulem creant, Fabio collega Cn. Manlius datur.
[p. 116]
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

