Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
6. his, sicut acta erant, nuntiatis incensus Tarquinius
non dolore solum tantae ad inritum cadentis spei sed
etiam odio iraque, postquam dolo viam obsaeptam vidit, bellum aperte moliendum ratus circumire supplex
Etruriae urbes;
[2]
orare maxume Veientes Tarquiniensesque, ne se ortum e Tuscis, eiusdem sanguinis, extorrem
egentem ex tanto modo regno cum liberis adulescentibus ante oculos suos perire sinerent. alios peregre in
regnum Romam accitos, se regem, augentem bello
[p. 76]
Romanum imperium a proximis scelerata coniuratione
pulsum.
[3]
eos inter se, quia nemo unus satis dignus
regno visus sit, partes regni rapuisse; bona sua diripienda populo dedisse, ne quis expers sceleris esset.
patriam se regnumque suum repetere et persequi ingratos cives velle. ferrent opem, adiuvarent; suas quoque veteres iniurias ultum irent, totiens caesas legiones, agrum ademptum.
[4]
haec moverunt Veientes, ac
pro se quisque Romano saltem duce ignominias demendas belloque amissa repetenda minaciter fremunt.
Tarquinienses nomen ac cognatio movet; pulchrum
videbatur suos Romae regnare.
[5]
ita duo duarum civitatium exercitus ad repetendum regnum belloque persequendos Romanos secuti Tarquinium.
postquam in agrum Romanum ventum est, obviam hosti consules eunt:
[6]
Valerius quadrato agmine
peditem ducit; Brutus ad explorandum cum equitatu
antecessit. eodem modo primus eques hostium agminis
fuit; praeerat Arruns Tarquinius, filius regis; rex ipse
cum legionibus sequebatur.
[7]
Arruns ubi ex lictoribus
procul consulem esse, deinde iam propius ac certius
facie quoque Brutum cognovit, inflammatus ira 'ille
est vir' inquit, 'qui nos extorres expulit patria. ipse
en ille nostris decoratus insignibus magnifice incedit.
di regum ultores adeste'.
[8]
concitat calcaribus equum
atque in ipsum infestum consulem derigit. sensit in
se iri Brutus. decorum erat tum ipsis capessere pugnam ducibus; avide itaque se certamini offert, adeoque infestis animis concurrerunt,
[9]
neuter, dum hostem
vulneraret, sui protegendi corporis memor, ut contrario
ictu per parmam uterque transfixus, duabus haerentes
hastis moribundi ex equis lapsi sint.
[10]
simul et cetera
equestris pugna coepit, neque ita multo post et pedites superveniunt. ibi varia victoria et velut aequo
Marte pugnatum est: dextera utrimque cornua vicere,
laeva superata.
[11]
Veientes, vinci ab Romano milite
adsueti, fusi fugatique; Tarquiniensis, novus hostis,
[p. 77]
non stetit solum, sed etiam ab sua parte Romanum
pepulit.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

