Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
65. ubi inluxit, Romanus integer satiatusque somno
productus in aciem fessum stando et vigiliis Volscum
primo impetu perculit;
[2]
quamquam cessere magis quam
pulsi hostes sunt, quia ab tergo erant clivi, in quos
post principia integris ordinibus tutus receptus fuit.
consul, ubi ad iniquum locum ventum est, sistit aciem.
miles aegre teneri, clamare et poscere, ut perculsis instare liceat.
[3]
ferocius agunt equites; circumfusi duci
vociferantur se ante signa ituros. dum cunctatur consul virtute militum fretus, loco parum fidens, conclamant se ituros, clamoremque res est secuta. fixis in
terram pilis, quo leviores ardua evaderent, cursu subeunt.
[4]
Volscus effusis ad primum impetum missilibus
telis saxa obiacentia pedibus ingerit in subeuntes turbatosque ictibus crebris urget ex superior loco. sic
prope oneratum est sinistrum Romanis cornu, ni referentibus iam gradum consul increpando simul temeritatem
simul ignaviam pudore metum excussisset.
[5]
restitere primo
obstinatis animis; deinde, ut obtinentes locum vires
refecerant, audent ultro gradum inferre et clamore
renovato commovent aciem; tum rursus impetu
capto enituntur atque exsuperant iniquitatem loci.
iam prope erat,
[6]
ut in summum clivi iugum evaderent,
cum terga hostes dedere effusoque cursu paene agmine
uno fugientes sequentesque castris incidere.
[7]
in eo pavore castra capiuntur. qui Volscorum effugere potuerunt, Antium petunt. Antium et Romanus exercitus
ductus. paucos circumsessum dies deditur, nulla oppugnantium nova vi, sed quod iam inde ab infelici
pugna castrisque amissis ceciderant animi.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.