Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
2. Q. Servilius insequenti anno—is enim cum Sp.
Postumio consul fuit—in Aequos missus in Latino
agro stativa habuit. quies necessaria morbo inplicitum
[p. 140]
exercitum tenuit.
[2]
extractum in tertium annum bellum
est Q. Fabio et T. Quinctio consulibus. Fabio extra
ordinem, quia is victor pacem Aequis dederat, ea provincia data.
[3]
qui haud dubia spe profectus famam nominis sui pacaturam Aequos, legatos in concilium gentis
missos nuntiare iussit Q. Fabium consulem dicere, se
ex Aequis pacem Romam tulisse, ab Roma Aequis
bellum adferre eadem dextera armata, quam pacatam
illis antea dederat.
[4]
quorum id perfidia et periurio fiat,
deos nunc testes esse, mox fore ultores. se tamen,
utcumque sit, etiam nunc paenitere sua sponte Aequos
quam pati hostilia malle.
[5]
si paeniteat, tutum receptum
ad expertam clementiam fore; sin periurio gaudeant,
dis magis iratis quam hostibus gesturos bellum.
[6]
haec
dicta adeo nihil moverunt quemquam, ut legati prope
violati sint, exercitusque in Algidum adversus Romanos
missus.
[7]
quae ubi Romam sunt nuntiata, indignitas rei
magis quam periculum consulem alterum ab urbe excivit. ita duo consulares exercitus ad hostem accessere
acie instructa, ut confestim dimicarent.
[8]
sed cum forte
haud multum diei superesset, unus ab statione hostium
exclamat: '
[9]
ostentare hoc est, Romani, non gerere bellum. in noctem inminentem aciem instruitis; longiore
luce ad id certamen, quod instat, nobis opus est. crastino die oriente sole redite in aciem; erit copia pugnandi; ne timete.'
[10]
his vocibus inritatus miles in diem posterum in
castra reducitur longam venire noctem ratus, quae
moram certamini faceret. tum quidem corpora cibo
somnoque curant; ubi inluxit postero die, prior aliquanto constitit Romana acies; tandem et Aequi processere.
[11]
proelium fit utrimque vehemens, quod et Romanus ira odioque pugnabat, et Aequos conscientia
contracti culpa periculi et desperatio futurae sibi postea
fidei ultima audere et experiri cogebat.
[12]
non tamen
sustinuere aciem Romanam Aequi; pulsique cum in
fines suos se recepissent, nihilo inclinatioribus ad pacem
[p. 141]
animis ferox multitudo increpare duces, quod in aciem,
qua pugnandi arte Romanus excellat, commissa res sit;
Aequos populationibus incursionibusque meliores esse,
[13]
et multas passim manus quam magnam molem unius
exercitus rectius bella gerere.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

