Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
23. dum ad Antium haec geruntur, interim Aequi
robore iuventutis praemisso arcem Tusculanam inproviso nocte capiunt;
[2]
reliquo exercitu haud procul moenibus Tusculi considunt, ut distenderent hostium copias. haec celeriter Romam, ab Roma in castra Antium
perlata movent Romanos haud secus, quam si Capitolium captum nuntiaretur; adeo et recens erat Tusculanorum meritum, et similitudo ipsa periculi reposcere
latum auxilium videbatur.
[3]
Fabius omissis omnibus
praedam ex castris raptim Antium convehit; ibi modico praesidio relicto citatum agmen Tusculum rapit.
nihil praeter arma et quod cocti ad manum fuit cibi
ferre militi licuit;
[4]
commeatum ab Roma consul Cornelius subvehit. aliquot menses Tusculi bellatum. parte
exercitus consul castra Aequorum oppugnabat, partem
Tusculanis dederat ad arcem recuperandam. vi numquam eo subiri potuit; fames postremo inde detraxit
hostem.
[5]
qua postquam ventum ad extremum est, inermes nudique omnes sub iugum ab Tusculanis missi.
hos ignominiosa fuga domum se recipientis Romanus
consul in Algido consecutus ad unum omnes occidit.
victor ad Columen—
[6]
id loco nomen est—exercitu
reducto castra locat. et alter consul, postquam moenibus iam Romanis pulso hoste periculum esse desierat,
et ipse ab Roma profectus.
[7]
ita bifariam consules ingressi hostium fines ingenti certamine hinc Volscos,
hinc Aequos populantur.
eodem anno descisse Antiates apud plerosque
auctores invenio; L. Cornelium consulem id bellum
gessisse oppidumque cepisse. certum adfirmare, quia
nulla apud vetustiores scriptores eius rei mentio est,
non ausim.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.