Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
24. hoc bello perfecto tribunicium domi bellum patres
territat. clamant fraude fieri, quod foris teneatur exercitus; frustrationem eam legis tollendae esse: se nihilo
[p. 164]
minus rem susceptam peracturos.
[2]
obtinuit tamen L.
Lucretius, praefectus urbis, ut actiones tribuniciae in
adventum consulum differrentur.
erat et nova exorta causa motus.
[3]
A. Cornelius
et Q. Servilius quaestores M. Volscio, quod falsus haud
dubie testis in Caesonem extitisset, diem dixerant.
multis enim emanabat indiciis neque fratrem Volsci,
[4]
ex
quo semel fuerit aeger, umquam non modo visum in
publico, sed ne adsurrexisse quidem ex morbo multorumque tabe mensum mortuum,
[5]
nec iis temporibus, in
quae testis crimen coniecisset, Caesonem Romae visum,
adfirmantibus, qui una meruerant, secum eum tum frequentem ad signa sine ullo commeatu fuisse. nisi ita
esset, multi privatim ferebant Volscio iudicem.
[6]
cum
ad iudicium ire non auderet, omnes eae res in unum
congruentes haud magis dubiam damnationem Volsci,
quam Caesonis Volscio teste fuerat, faciebant.
[7]
in mora
tribuni erant, qui comitia quaestores habere de reo,
nisi prius habita de lege essent, passuros negabant.
ita extracta utraque res in consulum adventum est.
[8]
qui ubi triumphantes victore cum exercitu urbem
inierunt, quia silentium de lege erat, perculsos magna
pars credebant tribunos.
[9]
at illi—etenim extremum
anni iam erat—quartum adfectantes tribunatum in
comitiorum disceptationem ab lege certamen averterant.
et cum consules nihilo minus adversus continuationem
tribunatus, quam si lex minuendae suae maiestatis
causa promulgata ferretur, tetendissent, victoria certaminis penes tribunos fuit.
eodem anno Aequis pax est petentibus data.
[10]
census, res priore anno inchoata, perficitur; idque lustrum ab origine urbis decimum conditum ferunt.
censa civium capita centum septendecim milia trecenta
undeviginti.
[11]
consulum magna domi bellique eo anno gloria
fuit, quod et foris pacem peperere, et domi etsi non
concors, minus tamen quam alias infesta civitas fuit.
[p. 165]
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

