previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

25. L. Minucius inde et C. Nautius consules facti duas residuas anni prioris causas exceperunt. [2] eodem modo consules legem, tribuni iudicium de Volscio inpediebant; [3] sed in quaestoribus novis maior vis, maior auctoritas erat. cum M. Valerio, Mani filio, Volesi nepote, quaestor erat T. Quinctius Capitolinus, qui ter consul fuerat. is quoniam neque Quinctiae familiae Caeso neque rei publicae maximus iuvenum restitui posset, falsum testem, qui dicendae causae innoxio potestatem ademisset, iusto ac pio bello persequebatur. [4] cum Verginius maxime ex tribunis de lege ageret, duum mensum spatium consulibus datum est ad inspiciendam legem, ut, cum edocuissent populum, quid fraudis occultae ferretur, sinerent deinde suffragium inire. hoc intervalli datum res tranquillas in urbe fecit.

[5] nec diuturnam quietem Aequi dederunt, qui rupto foedere, quod ictum erat priore anno cum Romanis, imperium ad Gracchum Cloelium deferunt; is tum longe princeps in Aequis erat. [6] Graccho duce in Labicanum agrum, inde in Tusculanum hostili populatione veniunt plenique praedae in Algido castra locant. in ea castra Q. Fabius, P. Volumnius, A. Postumius legati ab Roma venerunt questum iniurias et ex foedere res repetitum. eos Aequorum imperator, [7] quae mandata habeant ab senatu Romano, ad quercum iubet dicere; [8] se alia interim acturum. quercus, ingens arbor, praetorio imminebat, cuius umbra opaca sedes erat. tum ex legatis unus abiens 'et haec' inquit 'sacrata quercus et quidquid deorum est audiant foedus a vobis ruptum nostrisque et nunc querellis adsint et mox armis, cum deorum hominumque simul violata iura exsequemur.' Romam ut rediere legati, [9] senatus iussit alterum consulem contra Gracchum in Algidum exercitum ducere, alteri populationem finium Aequorum provinciam dedit. tribuni suo more impedire dilectum et forsitan ad ultimum impedissent; sed novus subito additus terror est. [p. 166]

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus Summary (English, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1922)
load focus Summary (Latin, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1922)
load focus English (Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1922)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus Latin (Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1922)
load focus Latin (Robert Seymour Conway, Charles Flamstead Walters, 1914)
load focus English (D. Spillan, A.M., M.D., 1857)
hide References (32 total)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: