previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

54. facerent ut vellent permittentibus cunctis mox redituros se legati rebus perfectis adfirmant. [2] profecti cum mandata plebis patribus exposuissent, alii decemviri, quando quidem praeter spem ipsorum supplicii sui nulla mentio fieret, haud quicquam abnuere; [3] Appius, truci ingenio et invidia praecipua, odium in se aliorum suo in eos metiens odio 'haud ignaro' inquit 'imminet fortuna. [4] video, donec arma adversariis tradantur, differri adversus nos certamen. dandus invidiae est sanguis. nihil ne ego quidem moror, quo minus decemviratu abeam.' [5] factum senatus consultum, ut decemviri se primo quoque tempore magistratu abdicarent, Q. Furius pontifex maximus tribunos plebis crearet, et ne cui fraudi esset secessio militum plebisque.

[6] his senatus consultis perfectis dimisso senatu decemviri prodeunt in contionem abdicantque se magistratu ingenti hominum laetitia.

nuntiantur haec plebi. [7] legatos quidquid in urbe hominum supererat prosequitur. huic multitudini laeta alia turba ex castris occurrit. congratulantur libertatem concordiamque civitati restitutam. [8] legati pro contione: 'quod bonum, faustum felixque sit vobis reique publicae, redite in patriam ad penates, coniuges liberosque vestros; sed, qua hic modestia fuistis, ubi nullius ager in tot rerum usu necessario tantae multitudini est violatus, eam modestiam ferte in urbem! in Aventinum ite, unde profecti estis! [9] ibi felici loco, ubi prima initia inchoastis libertatis vestrae, tribunos plebi creabitis. praesto erit pontifex maximus, qui comitia habeat.' [10] ingens adsensus alacritasque cuncta adprobantium fuit. convellunt inde signa profectique Romam certant cum obviis gaudio. armati per urbem silentio in Aventinum perveniunt.

[11] ibi extemplo pontifice maximo comitia habente tribunos plebis creaverunt, omnium primum L. Verginium, [p. 195] inde L. Icilium et P. Numitorium, avunculum Vergini, [12] auctores secessionis, tum C. Sicinium, progeniem eius, quem primum tribunum plebis creatum in Sacro monte proditum memoriae est, et M. Duillium, qui tribunatum insignem ante decemviros creatos gesserat nec in decemviralibus certaminibus plebi defuerat. spe deinde magis quam meritis electi M. Titinius, [13] M. Pomponius, C. Apronius, P. Villius, C. Oppius. [14] tribunatu inito L. Icilius extemplo plebem rogavit, et plebs scivit, ne cui fraudi esset secessio ab decemviris facta. [15] confestim de consulibus creandis cum provocatione M. Duillius rogationem pertulit. ea omnia in pratis Flaminiis concilio plebis acta, quem nunc circum Flaminium appellant.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus Summary (English, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1922)
load focus Summary (Latin, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1922)
load focus Latin (Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1922)
load focus English (Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1922)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus English (D. Spillan, A.M., M.D., 1857)
load focus Latin (Robert Seymour Conway, Charles Flamstead Walters, 1914)
hide References (46 total)
  • Cross-references to this page (42):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Lex
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, P. Numitorii
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, C. Oppius
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, M. Pomponius
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Plebs
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Pontifex
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Provocatio
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, C. Sicinius
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, C. Sicinius
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Senatus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, M. Titinius
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Tribunus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, C. Apronius
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, L. Verginius
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, P. Villius
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Ap. Claudius
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Circus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Comitia
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Concilium
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Consul
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Decemviri
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, M. Duellius
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Flaminia
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Flaminius
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Q. Furius
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, L. Icilius
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), COMIT´IA
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), LEX
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), TRIBU´NUS
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), ROMA
    • Smith's Bio, Apro'nius
    • Smith's Bio, Bellutus, C. Sici'nius
    • Smith's Bio, Dia'na
    • Smith's Bio, Dui'lius
    • Smith's Bio, Fu'rius
    • Smith's Bio, Ici'lius
    • Smith's Bio, Numito'rius
    • Smith's Bio, O'ppius
    • Smith's Bio, Pompo'nius
    • Smith's Bio, Sici'nius
    • Smith's Bio, Titi'nius
    • Smith's Bio, Vi'llius
  • Cross-references in general dictionaries to this page (4):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: