previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

67. ibi in hanc sententiam locutum accipio: 'etsi mihi nullius noxae conscius, Quirites, sum, tamen cum pudore summo in conspectum vestrum processi. hoc vos scire, hoc posteris memoriae traditum iri, Aequos et Volscos, vix Hernicis modo pares, T. Quinctio quartum consule ad moenia urbis Romae inpune armatos uenisse. hanc ego ignominiam, [2] quamquam iam diu ita vivitur, is status rerum est, ut nihil boni divinet animus, si huic potissimum inminere anno scissem, vel exilio vel morte, si alia fuga honoris non esset, vitassem. [3] ergo si viri arma illa habuissent, quae in portis fuere nostris, capi Roma me consule potuit. satis honorum, satis superque vitae erat; mori consulem tertium oportuit. quem tandem ignavissimi hostium contempsere? [4] nos consules an vos, Quirites? si culpa in nobis est, auferte imperium indignis et, si id parum est, insuper poenas expetite; [5] si in vobis, nemo deorum nec hominum sit, qui vestra puniat peccata, Quirites; vosmet tantum eorum paeniteat. non illi vestram ignaviam contempsere nec suae virtuti confisi sunt; quippe totiens fusi fugatique, [p. 209] castris exuti, agro multati, sub iugum missi et se et vos novere; [6] discordia ordinum et venenum urbis huius, patrum ac plebis certamina, dum nec nobis imperi nec vobis libertatis est modus, dum taedet vos patriciorum, nos plebeiorum magistratuum, sustulere illis animos. [7] pro deum fidem quid vobis vultis? tribunos plebis concupistis; concordiae causa concessimus. decemviros desiderastis: creari passi sumus. decemvirorum vos pertaesum est: coegimus abire magistratu. [8] manente in eosdem privatos ira vestra mori atque exulare nobilissimos viros honoratissimosque passi sumus. [9] tribunos plebis creare iterum voluistis: creastis; consules facere vestrarum partium: etsi patribus videbamus iniquum patricium quoque magistratum plebi donum fieri sivimus. auxilium tribunicium, provocationem ad populum, scita plebis iniuncta patribus, sub titulo aequandarum legum nostra iura oppressa tulimus et ferimus. [10] qui finis erit discordiarum? ecquando unam urbem habere, ecquando communem hanc esse patriam licebit? victi nos aequiore animo quiescimus quam vos victores. [11] satisne est nobis vos metuendos esse? adversus nos Aventinum capitur, adversus nos Sacer occupatur mons, Esquiliasque vidimus ab hoste prope captas, et scandentem in aggerem Volscum hostem nemo submovit; in nos viri, in nos armati estis.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus Summary (English, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1922)
load focus Summary (Latin, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1922)
load focus Latin (Robert Seymour Conway, Charles Flamstead Walters, 1914)
load focus English (Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1922)
load focus Latin (Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1922)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus English (D. Spillan, A.M., M.D., 1857)
hide References (13 total)
  • Commentary references to this page (1):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 39.44
  • Cross-references to this page (6):
  • Cross-references in general dictionaries to this page (6):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: