This text is part of:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
23.
eosdem consules insequenti anno refectos
Iulium tertium, Verginium iterum apud Macrum Licinium invenio;
[2]
Valerius Antias atque Tubero M. Manlium et Q. Sulpicium consules in eum annum edunt.
ceterum in tam discrepanti editione et Tubero et
Macer libros linteos auctores profitentur; neuter tribunos militum eo anno fuisse traditum ab scriptoribus
antiquis dissimulat.
[3]
Licinio libros haud dubie sequi
linteos placet; Tubero incertus veri est. sit inter
cetera vetustate cooperta hoc quoque in incerto positum.
[4]
trepidatum in Etruria est post Fidenas captas
non Veientibus solum exterritis metu similis excidii,
sed etiam Faliscis memoria initi primo cum iis belli,
quamquam rebellantibus non adfuerant.
[5]
igitur cum
duae civitates legatis circa duodecim populos missis
inpetrassent, ut ad Voltumnae fanum indiceretur omni
Etruriae concilium, velut magno inde tumultu inminente senatus Mam. Aemilium dictatorem iterum
[p. 242]
dici iussit.
[6]
ab eo A. Postumius Tubertus magister
equitum est dictus; bellumque tanto maiore quam
proxime conatu apparatum est, quanto plus erat
ab omni Etruria periculi, quam ab duobus populis
fuerat.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

