previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

31. tribuni militum consulari potestate quattuor creati sunt, T. Quinctius Poenus ex consulatu, C. Furius, M. Postumius, A. Cornelius Cossus. [2] ex his Cossus praefuit urbi; tres dilectu habito profecti sunt Veios documentoque fuere, quam plurium imperium bello inutile esset. tendendo ad sua quisque consilia, cum aliud alii videretur, aperuerunt occasionem ad bene rem gerendam locum hosti; [3] incertam namque aciem signum aliis dari, receptui aliis cani iubentibus invasere opportune Veientes. castra propinqua turbatos ac terga dantes accepere; plus itaque ignominiae quam cladis est acceptum.

maesta civitas fuit vinci insueta; [4] odisse tribunos, poscere dictatorem: in eo verti spes civitatis. et cum ibi quoque religio obstaret, ne non posset nisi ab consule dici dictator, augures consulti eam religionem exemere. [5] A. Cornelius dictatorem Mam. Aemilium dixit et ipse ab eo magister equitum est dictus; adeo, simul fortuna civitatis virtute vera eguit, nihil censoria animadversio effecit, quo minus regimen rerum ex notata indigne domo peteretur. [6] Veientes re secunda elati missis circum Etruriae populos legatis iactando tres duces Romanos ab se uno proelio fusos, cum tamen nullam publici consilii societatem movissent, [p. 251] voluntarios undique ad spem praedae adsciverunt. [7] uni Fidenatium populo rebellare placuit; et tamquam nisi ab scelere bellum ordiri nefas esset, sicut legatorum antea, ita tum novorum colonorum caede inbutis armis Veientibus sese coniungunt. [8] consultare inde principes duorum populorum, Veios an Fidenas sedem belli caperent. Fidenae visae opportuniores; itaque traiecto Tiberi Veientes Fidenas transtulerunt bellum. Romae terror ingens erat. [9] accito exercitu a Veis eoque ipso ab re male gesta perculso castra locantur ante portam Collinam, et in muris armati dispositi, et iustitium in foro tabernaeque clausae, fiuntque omnia castris quam urbi similiora,

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus Summary (Latin, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1922)
load focus Summary (English, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1922)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus Latin (Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1922)
load focus Latin (Robert Seymour Conway, Charles Flamstead Walters, 1914)
load focus English (D. Spillan, A.M., M.D., 1857)
load focus English (Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1922)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
hide References (26 total)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: